PL 149, col. 1446

De corporis et sanguinis Christi veritate in Eucharistia (Guitmundus Aversanus),

bonus cuncta bona in creaturis, quae fore in eis decebat,
sine invidia esse voluit; ita quoque mira varietatis
pulchritudine nullus generationis modus
decens deesset hominibus, nullus mutandi modus
competens deesset rebus. Quoniam igitur satis de
propositione, ut arbitror, constitit (scilicet quoniam
mutationem hanc Deus, si voluit, fecit) probanda,
tantum restat assumptio, scilicet quia voluit. Sed
quoniam multa adhuc exhaurienda venena supersunt,
opportunius id suo loco servamus. Nunc igitur,
prioribus adversariorum calumniis discussis, hic, si
placet, aliquantulum quiescamus: ut et quae dicta
sunt diligentius recolas, et, dum novo initio in ea
quae sequuntur assurgimus, animus tuus nova intentione
reparetur.
INCIPIT LIBER SECUNDUS.

illa eucharistia, divinum illud manna; quod immaculati
Agni carnem impassibilem factam, de sacris
altaribus sumimus, per quod et vivimus, et a corruptione
sanamur, nunquam corrumpitur, nunquam
putrescit; quia cum de die in diem nos renovet,
ipsum veterascere nunquam novit. Cui sententiae
beatus Ambrosius astipulatur in libro De sacramentis,
his verbis [(cap. 9)] : « Considera nunc utrum
praestantior sit panis angelorum, an caro Christi,
quae utique corpus est vitae. Manna illud e coelo, hoc
supra coelum. Illud coeli, hoc Domini coelorum.
Illud corruptioni obnoxium si in diem alterum servaretur,
hoc alienum ab omni corruptione. Quod
quicunque religiose gustaverit, corruptionem sentire
non poterit. » Si ergo forte cuipiam vetustate corruptum

et putridum aliquando videatur, si is non
credit hoc quod videt, esse corpus Domini, juxta
cor suum, cum eo credimus agi: (ut quemadmodum
de Christo peregrino, et duobus discipulis cum eo
in via loquentibus beatus ait Gregorius) tale illi
foris appareat, quale intus in corde videlicet creditur.
Si autem credit, hoc quod videt esse corpus
Domini, id cum eo fieri credimus, ut aut aliqua ejus
negligentia corrigenda, vel punienda declaretur,
pro eo videlicet quod Domini sui corpus, quantum
in se est, indigne tractaverit, vel contra ecclesiasticas
regulas diutius retinendo inobedienter egerit;
aut certe fidei ejus soliditas copiosius remuneranda
comprobetur, qui contra id etiam quod oculus cernit

de rebus ac potentia Domini sui, et communi Ecclesiae
fide non dubitari. Ad haec quae dicimus, ex divinis
libris exempla nobis in promptu sunt. Maria
namque Magdalene nondum resurrexisse Dominum
credens, juxta incredulitatem suam quasi hortulanum
vidit [(Joan. XX)] . Discipulis quoque dubitantibus,
ipsa resurrectionis die tanquam peregrinus apparuit [(Luc. XXIV)] .
Ubi etiam quo modo credentium negligentia
puniatur vel corrigatur videri potest. Nam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.