PL 149, col. 1453

De corporis et sanguinis Christi veritate in Eucharistia (Guitmundus Aversanus),

celebrans itidem fecit, corpus equidem Christi quod
sacratum est credimus, sed aut nunquam in secessum
isse, aut eodem tempore Domini corpore invisibiliter
assumpto, dignum fallendis refellendisque haereticis
qui secessum faceret panem ab angelis, sive a malignis
spiritibus repositum respondemus. Nam in Vitis
Patrum (quas et si Berengarius recipere non vult, ad
instructionem tamen aliorum hoc proferam) legitur,
quod aspiciente quodam sanctissimo Patre, cujus ad
id cernendum Deus oculos aperuerat, quibusdam
indignis communicaturis corpus Domini invisibiliter
angelus subtrahens, carbonem porrigebat, contra
hanc de secessu quaestionem posteros fortasse praemuniens.
Non quod id semper indignis communicaturis
faciat, sicut de hac re, volente Deo, posterius

ostendemus. Sed et beatus Augustinus, quem saltem
Berengarius nunquam respuit, in libro De civitate
Dei [(lib. XVI, c. 18)] , similem subtractionem per apostatas
spiritus factam de Iphigenia virgine, regis
Agamemnonis filia, dicit, asserens quod cum a patre
diis immolanda esset, ut miraculi novitate miseros
altius falleret, diabolus eam subtraxerit, pro qua
interim alicubi sumptam cervam supposuerit. De
quodam etiam suis temporibus magna contigisse
mirabilia refert, qui inter jumenta videbatur in
specie caballi frumenta subvehere, cum ipse interim
gravissimo sterteret velut somno oppressus, et ejus
specie assumpta diabolus, ac deinde coram hominibus
in caballum transformatus frumenta portaret.
Quocirca, quoniam vel in missa non credentium virtutem

verbi Dominici, corpus Domini non fit, vel
certe corpore Domini divina virtute, vel angelico
ministerio invisibiliter ablato, potest haereticis secessui
congruus panis, aut ab angelis, aut daemonibus
subjici, jam de tali experimento Berengarius et
sequaces ejus contra Ecclesiam Dei desinant oblatrare,
cum, salva usquequaque in sacrosanctis mysteriis
Dominici corporis veritate, magis ipsi altius in
sua stultissima curiositate convincantur errare.
ROGERIUS.
Revera Dei gladio armatus multiplicem serpentem
quaestionis hujus mira vivacitate concidisti. Et ego
gratias ago Deo, quia de quo vehementer angebar,
sufficienter mihi satisfactum esse conspicio.
GUITMUNDUS.
Nonne et illud audisti in quo vel maxime deridendo
catholicos, gloriatur?
ROGERIUS.
Quidnam illud?
GUITMUNDUS.
« Christus, inquit, nunquam fuit seminatus, neque
collectus in agris; sed ista fuerunt seminata in agris
et collecta: quomodo ergo possunt esse corpus
Christi? »
ROGERIUS.
Hoc profecto argumentum vel nunquam audieram,
vel mente excesserat, cui quid responderi congrue
debeat, abs te consequenter exponi desidero.
GUITMUNDUS.
Irridenda plane haeretici insana derisio. Quis est

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.