PL 149, col. 1454

De corporis et sanguinis Christi veritate in Eucharistia (Guitmundus Aversanus),

enim hominum, in cujus carnem manducata non
mutentur ea quae fuerunt seminata et collecta in
agris? Quo fit ut omnes homines, qui vescuntur his
quae in agris seminata et collecta sunt, seminati et
collecti in agris possint dici. Et sic falsum est
quod ait Berengarius: « Christus nunquam seminatus
est neque collectus in agris. » Aut si propter hanc
causam nullus homo seminatus vel collectus in agris
creditur, quid ergo impossibile est, si in Christi
corpus neque seminatum in agris, neque collectum,
ea quae in agris seminata et collecta sunt convertantur?
Sed neque ea quae fuerunt in agris seminata et
collecta converti hic dicimus. Panem enim in carnem
converti hic dicimus; panis vero nunquam in
agris seminatur vel colligitur, sed grana ex quibus

conficitur. Quod si ita est, falsum ergo et illud est
quod ait Berengarius: « Ista fuerunt seminata et collecta
in agris. » Rideatur igitur et in his, nec timeatur
vanus irrisor, cum omnia ornamenta oppositionum
ejus, velut aranearum telae, conatu facili disrumpantur.
ROGERIUS.
Recipienda dignissime et toto corde amplectenda
videntur mihi cuncta quae dicis.
GUITMUNDUS.
Haec igitur sunt omnia in quantum adhuc audivimus,
quibus tanquam rationibus Berengarius et fautores
sui contra Ecclesiam Dei hactenus caviliati
sunt. Quibus, arbitror, sufficienter explosis, jam nunc

ad ea quae de scripturis sanctorum Patrum sibi videntur
sumere patrocinia veniamus.
ROGERIUS.
Augustinus in libro De doctrina Christiana [(lib. III,
c. 9)] , cibum Dominici altaris signum et figuram, ut
ipsi asserunt, nominat, dicens: « Hoc vero tempore
posteaquam per resurrectionem Domini nostri manifestissimum
indicium nostrae libertatis illuxit, nec
eorum quidem signorum quae jam intelligimus operatione
gravi onerati sumus, sed quaedam pauca pro
multis, eademque factu facillima, et intellectu augustissima,
et observatione castissima, ipse Dominus et
apostolica tradit disciplina: sicuti est baptismi sacramentum,
et celebratio corporis et sanguinis Domini,

quae unusquisque cum percipit quo referantur
imbutus agnoscit, ut ea non carnali servitute, sed
spirituali potius libertate veneretur. Ut autem litteram
sequi et signa pro rebus quae his significantur
accipere servilis infirmitatis est, ita inutiliter signa
interpretari, male vagantis erroris est. » Audisti igitur,
inquiunt, quod sacramenta altaris signa dicit?
Deinde infert: « Quae unusquisque cum percipit,
quo referantur imbutus agnoscit, ut ea non carnali
servitute, sed spirituali potius libertate veneretur. »
Audisti quia non carnali servitute, sed spirituali
libertate veneranda esse ista dicit? Et quasi quaereres
quid est carnali servitute signa venerari. « Litteram,
inquit, sequi, et signa pro rebus quae his
significantur accipere, servilis infirmitatis est. »

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.