PL 149, col. 1455

De corporis et sanguinis Christi veritate in Eucharistia (Guitmundus Aversanus),

Item in sequentibus: [(lib. III, c. 16)] « Si autem flagitium
aut facinus jubere, aut utilitatem et beneficentiam
videtur vetare, figurata locutio est. Nisi manducaveritis,
in quit, carnem filii hominis et sanguinem
biberitis, nonhabebitis vitam in vobis [(Joan. VI)]
, Facinus
vel flagitium videtur jubere: figura ergo est praecipiens
passioni Domini esse communicandum, et suaviter
atque utiliter recondendum in memoria, quod
pro nobis caro ejus crucifixa et vulnerata sit. » Audisti
ergo, aiunt, figuram. Quid amplius requiris? Adde
tamen quod apud omnes ecclesiasticos auctores, sed
et in collectis missarum quas ubique Ecclesia celebrat,
panis altaris dicitur sacramentum: quod est
sacrum signum.
GUITMUNDUS
O viri insipienter sapientes, nec Augustinum, nec
caeteros auctores sanctos, nec consueta Ecclesiae
verba intelligentes, aut certe male pervertentes
praeclara diligentia! Nusquam etenim Augustinus in
libro De doctrina Christiana cibum altaris Domini,
signum vel figuram vocavit, sed celebrationem Dominici
corporis signum dixit, quod idem et nos credimus.
Nam quoties celebratio corporis et sanguinis
Domini agitur, non equidem Christum iterum occidimus,
sed mortem ejus in ipsa, et per ipsam celebrationem
memoramus; estque ipsa celebratio, passionis
Christi quaedam commemoratio. Commemoratio
autem passionis Christi ipsam passionem significat.
Celebratio igitur corporis et sanguinis Domini
passionis Christi est signum. Et hoc est quod ait

beatus Augustinus: « Hoc vero tempore, posteaquam
per resurrectionem Domini nostri manifestissimum
indicium nostrae libertatis illuxit, nec eorum
quidem signorum quae jam intelligimus operatione
gravi onerati sumus. sed quaedam pauca pro multis,
eademque factu facillima, et intellectu augustissima
et observatione castissima, ipse Dominus et apostolica
tradit disciplina: sicuti est baptismi sacramentum
et celebratio corporis et sanguinis Domini. » Quod
vero addidit, quia sequi litteram, et signa pro rebus
quae his significantur accipere servilis infirmitatis
est; de signis Veteris Testamenti, de quibus tunc
loquebatur, hoc dicit. Revera enim servile erat et
infirmum secundum litteram tantum circumcidi,
pecudes immolare, neomenias et Sabbata celebrare,

agnum, petram et caetera hujusmodi quae Christum
significabant, pro Christo accipere. Quod si etiam
de celebratione Dominici corporis, quam signum
vocavit, hoc Augustinus dixit, et nos ultro sequimur.
Nam, cum dicimus in celebratione Dominici corporis Christus immolatur
nemo carnaliter haec secundum
litteram debet accipere. Christus enim semel mortuus, jam non moritur, mors ei ultra non dominabitur [(Rom. VI)]
.
Sed dum passionem ejus missas celebrando
memoramus, pro nobis olim mortuus designatur.
Denique si quis dicat: Celebratio Dominici
corporis est Dominica passio, tanquam carnaliter
sentiens a nobis repellitur. Non est enim celebratio
ipsa Dominica passio, sed Dominicae passionis jam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.