PL 149, col. 1456

De corporis et sanguinis Christi veritate in Eucharistia (Guitmundus Aversanus),

peractae significativa commemoratio. Ubi autem sequitur
Augustinus dicens: « Si autem flagitium aut
facinus jubere, aut utilitatem et beneficentiam videtur
vetare, figurata locutio est: Nisi manducaveritis
carnem Filii hominis, et sanguinem biberitis, non habebitis
vitam in vobis [(Joan. VI)]
, facinus vel flagitium videtur
jubere. Figura ergo est, praecipiens passioni Domini
esse communicandum, et suaviter atque utiliter in
memoria recondendum, ut pro nobis caro ejus crucifixa
et vulnerata sit. » In qua re facinus vel flagitium
videatur praecipere, ipse Augustinus in alio
loco satis diligenter exponit. Non nostram opinionem
in verbis Augustini sequamur, sed ipsum se diligentissime
exponentem audiamus. Exponens enim
psalmum nonagesimum octavum, sic dicit: « Durum

illis visum est quod ait: Nisi quis manducaverit carnem
meam, non habebit vitam aeternam. Acceperunt
stulte, carnaliter illud cogitaverunt, et putaverunt
quod praecisurus esset Dominus particulas quasdam
de corpore suo, et daturus illis, et dixerunt: Durus
est hic sermo. » Sed et super Evangelium secundum
Joannem, ubi haec eadem verba copiosius tractavit,
hoc ipsum flagitium vel facinus quod eum praecipere
putabant, latissima expositione prosecutus est dicens:
« Hoc vos scandalizat, quia dixi carnem meam
do vobis manducare, et sanguinem meum bibere?
Hoc vos nempe scandalizat. Si ergo videritis Filium
hominis ascendentem ubi erat prius. Quid est hoc?
Hic solvit quod illos moverat, hic aperuit unde fuerant
scandalizati: hic plane si intelligerent. Illi enim

putabant erogaturum corpus suum, ille autem dixit
se ascensurum in coelum utique integrum. Cum videritis
Filium hominis ascendentem ubi erat prius,
certe vel tunc videbitis quia non eo modo quo putatis,
erogat corpus suum: certe vel tunc intelligetis,
quia gratia ejus non consumitur morsibus. » Et
iterum: « Isti autem cito defecerunt, talia loquente
Domino Jesu. Non crediderunt aliquid magnum dicentem,
et verbis illis aliquam gratiam cooperientem;
sed prout voluerunt ita intellexerunt, et more
hominum, qua poterat Jesus aut hoc disponebat
Jesus, carnem qua indutum erat Verbum, veluti
concisam distribuere credentibus in se. » Et paulo
post: « Quid ergo? Non prodest quidquam caro: non
prodest quidquam; sed quomodo illi intellexerunt

Carnem quippe sic intellexerunt, quomodo in cadavere
dilaniatur, aut in macello venditur, non quomodo
spiritu vegetatur. » Et iterum « : Spiritus est qui
vivificat, caro autem non prodest quidquam, sicut illi
intellexerunt carnem, non sicut ego do ad manducandum
meam carnem. » Certe ergo satis in his verbis
declaravit sanctus Augustinus quod flagitium vel
facinus videbatur Dominus jubere: hoc videlicet,
quod eis qui audiebant, durum visum est. Unde et
scandalizati sunt quia et acceperunt, inquit, stulte
et carnaliter. Sed quare stulte et carnaliter? Quia
putaverunt, inquit, quod praecisurus esset Dominus
particulas quasdam de corpore suo et daturus illis
putaverunt quod gratia ejus consumeretur morsibus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.