PL 149, col. 1495

Confessio (Guitmundus Aversanus), J. P. Migne

Quoties Deum cogitare volumus, minus utique
volumus quam debeamus; nec tamen tantum valemus,
quantum volumus, quantominus igitur quantum
debemus? Quod si humanae mentis cogitatio interior
debitum suum quomodo solvat non invenit;
ipse oris sermo exterior quid persolvit? Verum, dilectissime
frater Roberte, etsi Pater noster in corde
nostro sicut deceret non agnoscit Verbum suum,
nos tamen quasi parvuli sub ubere vel balbutiendo
ostendamus ei effectum nostrum. Quoniam itaque
scriptum est: Corde creditur ad justitiam, ore autem
confessio fit ad salutem [(Rom. X)]
; liquet omnino
quoniam, quamvis in corde fides recta teneatur
quae justificet, pernecessaria est tamen in ore confessio
quae nos salvet. Sed quid de Deo ille pronuntiabit

qui distortum aliquid, aut fortasse nihil adhuc
inde cogitavit. Quorum alterum aeternae damnationis
sacrilegium, alterum vero, si ille quicunque est
jam ratione utitur, mortiferi somni est indicium.
Vigilet ergo cor Christiani in fidei suae cogitatione,
ut, si necesse fuerit, sciat aperire os in confessione.
Haec perpaucis praelibavimus, ut quam necessaria
sit fidei scientia et confessio ostendentes, ad ejusdem
fidei tractatum Domino adjuvante licentius
veniremus.
De sacrosanctae Divinitatis unitate et trinitate.
Credo sacrosanctae Divinitatis aeternam Unitatem:
credo in eadem unitate coaeternam Trinitatem,
Creator enim omnium unus est Deus et trinus autem,
quia Pater est, et Filius et Spiritus sanctus.

Non dico quod idem ipse sit Pater, et Filius et Spiritus
sanctus; sed dico quod idem ipsum est Pater,
et Filius, et Spiritus sanctus. Cum dico ipse ostendo
personam quae est Pater, Filius, vel Spiritus
sanctus; cum vero dico ipsum, ostendo substantiam
quae est Deus. Creditur itaque per singulos
alia persona, sed non creditur in tribus nisi una
substantia.
Sumamus nunc aliquod exemplum inter nos, per
quod aliquantulum valeamus ascendere super nos.
Videmus aliquem hominem filium genuisse, videmus
eum patrem filii esse. Si igitur a me quaeras
quid sit ille pater qui genuit filium, respondeo, homo.
Si quaeras quid sit filius, respondeo, homo.
Cum dixi homo, substantiam patris et filii indicavi.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.