PL 149, col. 1497

Confessio (Guitmundus Aversanus), J. P. Migne

igitur quia a Patre procedit amor ad Filium, et a
Filio procedit ad Patrem suum. Iste amor est Spiritus
sanctus, qui ab utroque ita procedit, ut semper
in utroque maneat; et ita semper in utroque manet,
ut ab utroque semper procedat. Coaeternus autem
est Patri Filius, quia Pater sine sapientia sua nunquam
fuit. Coaeternus Patri et Filio Spiritus sanctus,
quia utrorumque unam substantiam ipse amor inseparabilis,
qui est eadem substantia, semper univit.
Totum autem se sapit Pater et totum se diligit
quidquid est; tanta est igitur sapientia sua, et tanta
charitas quantus ipse est. Aequalis est ergo Patri
Filius et Spiritus sanctus. Quod si de Patris volumus
substantia cogitare quid sit, prius de ejus sapientia
cogitemus, quantum possumus, quid et ipsa

sit. Ipsa enim est quae dixit: Nemo venit ad Patrem
nisi per me [(Joan. XIV)]
. Et: Qui videt me, videt et
Patrem meum [(Ibid.)]
. In sapientia itaque nec latitudinem
nec longitudinem, nec rotunditatem, nec ullam
quantitatem, aut qualitatem videmus. Non in ea
diversorum membrorum, quemadmodum in corpore
nostro, distinctiones invenimus. Nihil igitur corporale
in sapientiae essentia invenitur, sed totum est
Spiritus, quidquid de ea recte cogitatur. Errant igitur
vehementer qui Deo Patri figuram hominis tribuunt,
quia qualis est Filius, talem utique Patrem
et Spiritum sanctum, qui non credunt, desipiunt.
Iste autem Pater, et Filius, et Spiritus sanctus,
ubique est totus, unus Deus, ubique incircumscriptus,
ubique indivisus. Quod ut aliquantulum intelligamus,

diligentius attendamus. Ponamus itaque coram
nobis aliquod minutissimum corpus, vel ipsam
ungulam nostram, quae praesto est aspiciamus, et
in ipsa quomodo Deus totus sit videamus si possumus,
si videre non possumus, credamus. Video in
ungula mea quinque superiora, inferiora, dextra et
sinistra, et media; haec omnia per sapientiam suam
Deus jam fecit, et modo etiam ut subsistant, disponit.
Non est autem sapientiae Dei pars dextro ungulae
lateri, et altera sinistro lateri, et alia superiori,
atque alia inferiori ungulae ejusdem praesens est parti,
alia medietati; sed sicut tota omnia operatur, sic
tota praesens est omnibus. Ejus enim praesentia non
localiter, sed potentialiter est aestimanda. Quae quoniam
eadem hora et eodem momento quo ista facit,

etiam caetera omnia prout sibi voluntas est disponit,
praesentem se utique semper et simul et in
omnibus ostendit. Quod de sapientia, id est, de Filio
vidimus, hoc de Patre, hoc de Spiritu sancto
sentiamus, quia eos inseparabiles esse omnino necesse
est ut credamus. Ad imaginem Dei, quae est
anima nostra, redeamus, et in ipsa si possibile fuerit,
Trinitatem in unitate videamus. Anima nostra,
spiritus utique non corpus est. Quae habet in se et
de se, id est, de substantia sua tria, intellectum,
memoriam, voluntatem. Horum singula in omnibus
sunt; quia intellectus intelligit seipsum, intelligit
memoriam suam, intelligit voluntatem suam. Ecce
intellectus in memoria et in voluntate est. Memoria

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.