PL 149, col. 1498

Confessio (Guitmundus Aversanus), J. P. Migne

recolit seipsam, et intellectum suum, et voluntatem
suam. Voluntas vult, id est diligit seipsam et
intellectum suum, et memoriam suam. Ita sunt in
omnibus. Omnia vero sunt in singulis, quia eadem
ratione, intellectus, memoria et voluntas, omnia simul
in uno sunt. Et haec non nisi una substantia
sunt, quae est anima. Dicamus igitur similiter de
Patre, et Filio, et Spiritu sancto. Pater vita est,
Filius sapientia, Spiritus sanctus charitas. Vita itaque
vivit, et sapientia vivit, et charitas vivit. Sapientia
sapit, et vita sapit, et charitas sapit. Charitas
diligit, et vita diligit, et sapientia diligit. Et
haec tria non nisi una substantia, quod est Deus.
Cavendum est tamen ne vel animam nostram Deo
nostro aequare velimus; ne forte, dum ejus similitudinem

supra nos appetimus, ab hoc, quod per eum sumus,
decidamus. Sicut igitur in opere imaginem vidimus
operantis, sic iterum videamus quod factum
est quantum distet ab eo qui condidit. In anima
quippe intellectus, memoria, et voluntas una substantia
est, quae mens vocatur, non tamen intellectus
est memoria vel voluntas, neque memoria est intellectus,
vel voluntas, neque voluntas memoria, vel
intellectus. Aliud est enim in anima praeteritorum
meminisse, aliud praesentia intelligere, et aliud quod
meminerit, et quod intellexerit, velle. Unde intelligitur
plus esse in anima tria haec intelligere, meminisse,
velle quam solum velle, vel solum intelligere,
vel solum meminisse. Intellectus enim intelligit sibi
et memoriae, et voluntati; memoria recolit sibi, et

intellectui, et voluntati. Voluntas autem vult sibi, et
memoriae, et intellectui. In Deo autem qui omnino
simplex est natura, non est aliud vivere, aliud scire,
aliud diligere, nec plus tria haec quam unum, nec
unum minus quam tria credimus esse. Quod ita potest
intelligi. Pater est vivens, Filius sapiens, Spiritus
sanctus diligens. Et Pater, vivens, sapiens, diligens.
Et singulus quisque itidem. Quoniam vero
Deus omnium simplex est natura, sic vivens, ut sit
vita, sic sapiens, ut sit sapientia, sic diligens, ut sit
dilectio, singulus quisque autem Deus, singulus
quisque igitur vita, sapientia et dilectio. Inconsequens
autem est credere in simplici natura aliud
esse vitam, aliud sapientiam, aliud dilectionem. Redigamus
igitur haec tria ad unum, et dicamus:

Pater et Filius et Spiritus sanctus vita, vel sapientia,
vel dilectio. Ergo manifestum est non plus esse
tria quam unum, nec minus unum quam tria. Videndum
est tamen ne confundamus personas. Ita
enim est Pater sapientia vel dilectio ut tamen Filius
sit sapientia Patris, et Spiritus sanctus dilectio Patris
et Filii. Hic oritur quaestio difficilis: si enim
Pater sapiens, et Filius sapientia, quaeritur utrum
sit sapiens sapientia sua, quae est Filius suus. Omnis
enim sapiens, sapientia sapiens est. At quod ita respondetur:
De hoc est sapientia quod est essentia.
Si igitur Pater a Filio suo sapiens est, a Filio habet
sapientiam; ab ipso ergo et essentiam. Pater igitur
a Filio, non Filius a Patre. Atqui Pater non est a

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.