PL 149, col. 416
De rebus gestis in Majori monasterio saeculo XI (Auctor incertus), J. P. Migne
ferentes centum quadraginta alausas, quas emerant
ad opus refectionis fratrum, tendebantque pervenire
ad Majus Monasterium. Cumque venissent ad
quemdam locum valde periculosum, ubi aliquis, propter
exclusas et molendina, quae inibi amplius
abundant, vix illaesus iter suum valeat peragere
tutum; monachi solliciti, causa vitandi periculum,
praeceperunt famulis suis ut in navicula remanerent,
et diligenter eam gubernare certarent. Illi vero
accipientes navigalem funem, descenderunt in terram,
ut valide trahentes citius transvolare naufragium
possent. Sed callidus hostis, qui nunquam
quiescit omnibus adversari bonis, aliquantulum
propositum illorum perturbavit, non tamen ad damnum
et contumeliam ipsorum, sed ad laudem et
gloriam nominis Domini nostri Jesu Christi. Nam
cum famuli recto regimine sulcantes undas elaborassent
illam angustam transire portam, et monachi
peragentes juxta littus viam suam extenso fune fortiter
naviculam suam traxissent, mirabile dictu!
mox quasi incisus rumpitur funis. Quod persentientes
famuli, et mortem sibi imminere videntes, vix
haerentes manibus tabulis molendinorum evaserunt.
Navis quippe statim mergitur, non ut aqua impleretur,
sicut solet fieri; sed, quod magis periculosum
est, puppi et prora deorsum conversis in terram,
resupina coepit fluctuare in undis. Magna voce inter
haec clamantibus monachis: « O beate Pater sancte
Martine, sanctis precibus et meritis tuis salva
pisces in illa navi, quos ferebamus nostris filiis et
servis tuis. » Postquam ergo navicula diu ab undis
fluminis depulsa natitavit, monachi et famuli
non credentes neque sperantes quidquam funditus
remansisse in ea, tandem magno cum labore pertraxerunt
ad terram. Cumque convertissent et
erexissent puppim sursum, quae diu resupina nataverat,
viderunt pisces suos immotos et salvos, et
ita ordinatim sicut collocaverant positos, nullusque
illorum omnium quos fratribus Majoris Monasterii
destinaverant, in aqua periclitavit. Triginta quidem
pisces quos separatim posuerant, ut captoribus et
hujusmodi hominibus largirentur, illi ceciderunt in
aquam et perierunt; spolia quoque famulorum in
flumine demersa sunt, liber vero monachorum, id
est Breviarium, ita illaesus permansit sicut et
pisces fratrum. Quod videntes monachi et famuli,
et omnes qui aderant, gaudio magno repleti glorificaverunt
Deum, qui nunquam deseruit sperantes
in se, qui non solum voces exaudit fidelium suorum
clamantium ad se, verum etiam desiderium et effectum
cordis eorum, sicut in quodam loco Propheta
testatur: « Desiderium pauperum exaudivit
Dominus, praeparationes cordis eorum audivit auris
tua. »
16.
Quia sicut Scriptura dicit: « Secretum regis
abscondere bonum est, opera autem Dei manifestare
atque confiteri honorificum est; » utile esse
cognovimus quamdam visionem scripto relinquere
posteris nostris, quam divina clementia nostris