PL 149, col. 417

De rebus gestis in Majori monasterio saeculo XI (Auctor incertus), J. P. Migne

temporibus apud Majus Monasterium revelare dignata
est. Quondam enim quidam monachus Majoris
Monasterii, vir boni testimonii, Oddo nomine,
praepositus de Sancta Gemma, cum persensisset
in loco obedientiae suae se mortali infirmitate correptum,
quantocius ad Majus Monasterium se deferri
praecepit. Cumque in domo infirmorum fratrum
positus esset, aliquantulum in infirmitate sua examinatus,
ad ultimum universae carnis viam coepit
ingredi. Hoc autem cognito a priore, qui, jam advesperascente
die, gratia perscrutandi qualitatem
suae infirmitatis illum visitaverat, finito Completorio
significavit tribus fratribus ut ad illum custodiendum,
sicut mos est illius ecclesiae, postquam ita
fit proximus morti, venirent, et totam noctem circa

eum in psalmis et orationibus expenderent. Fratribus
igitur obedientibus sine mora signo prioris,
festinanter venerunt in domum infirmorum, et circa
fratrem in extremis positum residentes, fere usque
ad medium noctis in psalmis et orationibus perstiterunt.
Cumque jam hora propinqua esset in qua fratres
[ut] ad Matutinos surgant admoneri solent, ecce
unus ex tribus fratribus quos supra memoravimus,
Gergonius nomine, apertis oculis, non per visionem
aspiciens sursum in directum, vidit quamdam avem
speciosam nimis in columbae specie ex toto albam,
per radium cujusdam splendoris magni venientem
super fratrem infirmum et morti proximum; coepitque
supra pectus ejus volitare et volitando illum circuire.
Sed antequam illa avis advolaret, frater infirmus

graviter anxiabatur, et mortis stimulis nimium
urebatur; ubi vero advenit, pacatum illum et
quietum cito reddidit, neque postea tantos planctus
tamque graves anhelitus emisit. Cumque aliquandiu
illum circuisset, et super pectus ipsius vicissim volitasset,
pariter et frater suum Domino spiritum
reddidit, et avis qua via descenderat, ascendit.
Nulli hoc incredibile videatur, sed Dei operibus fidem
rectam adhibeamus, et illi assidue grates debitas
reddamus, qui semper suos consolatione pia
visitat, et in se sperantibus gaudia coelestia largitur
et praeparat.
17.
Vir venerabilis, simul et praepositus et archidiaconus
Claromontensis ecclesiae, ad festum

beati Martini quotannis venire consueverat, pariterque
Majoris Monasterii coenobium visitare. Qui
cum inibi multam religionem fervere conspiceret,
pio conversationis desiderio est accensus. Aliquando
igitur de more ad sancti Martini festum venturus
thesauros suos et vestes olosericas, multamque divitiarum
supellectilem secum afferri fecit. Cum igitur
tota nocte et die solemnitatis sacris officiis devotus
interfuisset, in comitatu suo recedit ad hospitium,
ac inter confabulandum post epulas ait suis: « Vobis
crastino de labore quiescentibus, ipse solus paulisper
egrediar, ad prandium reversurus; nihil igitur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.