PL 149, col. 443

Vita S. Anselmi (Auctor incertus (Bardus deaconus)), J. P. Migne

Qui sequentem libellum scripsit auctor, non
uno in loco aetatem suam indicat, seque Anselmi
aequalem ac discipulum prodit, ut num. 19, 20, 21,
24 et 29. Nomen suum prima duntaxat littera initiali
B. designat num. 43. Haec de beatissimo, inquit, patre ac patrono nostro sancto Anselmo Lucensi
episcopo. . . . ego B. peccator presbyter suus in
poenitentia, non dico filius, sed servus, ab ipso multis
cum lacrymis ad eumdem ordinem promotus,
etc. Erat
ergo iste B. poenitentiarius, idque confirmatur ex
num. 42 ubi de Teutonico quodam vulnerato agens, Vocati sumus denique,
ait, et nos, quatenus, injuncta
ei poenitentia, communionem daremus. Hunc porro
auctorem Bardum appellatum fuisse suspicatur Wadingus
in commentariis ad hanc Vitam, num. 1, ubi

observat ex Lucensis ecclesiae monumentis Bardum
ejusdem ecclesiae diaconum et primicerium semper
Anselmo nostro cum Lamberto archipresbytero adhaesisse,
eumque etiam exsulantem fuisse secutum.
Nec obstat, ut censet Wadingus, quod Bardus ille
diaconus solummodo in istis tabulis nominetur. B.
enim vitae auctorem diu diaconum fuisse, ex ipsius
ejus verbis colligi potest, nam num. 45 multis cum
lacrymis a beato antistite ad presbyteratus ordinem
se fuisse promotum ait, cum, procul dubio uterque
in exsilio moraretur. Eumdem vero ex Lucensis
ecclesiae gremio fuisse his verbis indicatur num.
24, ubi Psalmos quidem ut caute ac meditatim cantaremus,
praecepit; alioquin aspere increpavit. Caeterum
beati Anselmi Vitam edidere Tegnagellus,

Surius, Wadingus et Bollandiani, ex quibus Wadingus
plures mss. codices consuluit, eamque commentariis
illustravit.
2.
De sancto Anselmo Lucensi episcopo agunt, praeter
varia Martyrologia et alios scriptores recentiores, antiqui,
qui ejus aevo floruerunt, Domnizo presbyter in
carmine de Mathilde comitissa, Paulus Bernriedensis
in Actis Gregorii VII, Bertholdus Constantiensis
in Appendice ad Marianum, et alii. Prae caeteris
eum laudant Hugo archiepiscopus Lugdunensis,
et Hugo alter abbas Flaviniacensis in Chronico.
Hic Hugonis Diensis episcopi electionem et ordinationem
ad annum 1084 describens ait, ipsum ad
suscipiendos ordines Romam mense Decembri venisse,
atque invenisse ibidem pro simili exspectatione domnum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.