PL 149, col. 589

Meditatio super Salve Regina (Auctor incertus), J. P. Migne · Meditationes de gestis Jesu Christi (Auctor incertus), J. P. Migne

miseriis flemus, in valle lacrymarum auxilio destituti
gemimus, Solem justitiae non videntes. Flemus
inimicis nostris servientes in valle lacrymarum
sumus, tuum auxilium postulantes. Haec est certe
vallis lacrymarum ad quam omnia lacrymabilia fluunt,
gemebunda decurrunt, ad quam flebilia ruunt. Ad hanc
vallem fluxerant daemones infernorum, hic est poena
protoplastorum, miseriae antiquorum. Quid amplius
dicam? nec sufficio, nec scio hujus vallis detestabilia
enarrare. Eia ergo, Advocata nostra! O laudabilis
clementia Salvatoris, et nimium amabilis, qui sic
afflictis tam nobile subsidium dignatus est elargiri!
O certe Dei nostri mira benignitas, quae suis reis te
Dominam tribuit Advocatam, ut a Filio tuo inter
nos et Deum Patrem Judice constituto, quod pro

nobis volueris, impetrare valeas. Nec enim dubium
erit quod non tam manifeste damnabit, quos conservat
tuae advocatio pietatis! O admirabilis erga
nos misericordia Dei nostri, qui, ne a sua fugeremus
clementia, non solum communicare nobiscum
in Judice, ut esset Deus, et homo, id est, Christus,
a quo debet sententia promulgari, sed voluit viscera
misericordiae, Matrem suam, Dominam gloriae, nostram
constituere Advocatam, ut rei, non judicium,
sed subsidium, non supplicium, sed aeternum praemium
invenire possemus. Et ideo non est timendum
quin miserearis miseris, et ad illam partem declines
sententiam quam defendis, et nobis impetres gratiam
quam pro nobis precaris. Scio bene quod post
sententiam non restat appellatio ad majorem, quia,

etsi Judex sit homo, cujus es Mater, est tamen et
Deus, Filius Dei Patris. Non enim video, Domina,
quomodo tibi aliquid valeat denegari, et quin per te
coelestem patriam habeamus. Et haec etiam miranda
illa pietas; hoc est certe quod cupit Deus noster;
hoc est quod desiderat; hoc est, pro quo te nostram
constituit Advocatam. Non restat ergo, Domina, nisi
ut illos tuos misericordes oculos ad nos convertas.
Non dubito, Domina, quod si nostras aspexeris
miserias, non poterit tua miseratio suum retardare
effectum. Mirabiles, necnon amabiles sunt tuorum
radii oculorum, quibus nos allicis ad amorem, et ad
plenam ducis salutem, ne venenatos oculos basilisci
timeamus. O Evae oculi venenati, cur non offertis
vos oculis Virginis, si vultis perfectam recipere

medicinam? nam suorum radii oculorum et claritas
expellit tenebras, daemonum effugat catervas, purgat
mentium vitia, corda congelata accendit, et
demum ad coelestia trahit. O beati, Domina, quos
viderint oculi tui! Hos ergo oculos, benigna Domina,
ad nos converte.

Sequentes rhythmos Anselmo ascribit Arnoldus Wion: ejusque nomen atque hos titulos praefert codex ms.
Mantuanus. Similes ejusdemque modulationis alii habentur apud Bernardum. Pii quidem sunt isti et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.