PL 149, col. 636

Antiquiores consuetudines Cluniacensis monasterii (Udalricus Cluniacensis), J. P

ut seipsos expediant ab eis educandis et pascendis,
vel aliis suis liberis possit esse magis consultum.
Ergo ut taceam de his qui non carent sanitate corporali
et membrorum integritate, ab his ipsis qui
sunt ita semihomines vel ita semivivi, qualia saepius
experti sumus perpetrari. Si expediret, in promptu
est talem nominare quem ad habitum sanctitatis
non alia sanctitas quam sola strumae contumelia
traxit, et talem quem non nisi pes . . . a quorum
utroque vobis etiam testibus parum boni processit
exempli; quanto minus ab illis qui bonae sunt valetudinis,
ubicunque tanti sunt congregati, tantaeque
potentiae, ut habitudo monasterii sit in illorum
manu? Equidem quae ibi sit vita, qui vigor disciplinae
regularis, omnes sciunt, quicunque sciunt id

genus monachorum ibi regnare. Adeo tritum est et
usitatum, si qua districtio hujus spiritualis militiae
inter has nostrorum temporum faeces esse potest,
non esse, nisi ubi major est numerus et auctoritas
major illorum qui non aetate lasciva, nec imperio
parentum, sed sponte sua, et majoris aetatis, solo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.