PL 149, col. 637

Antiquiores consuetudines Cluniacensis monasterii (Udalricus Cluniacensis), J. P

Christo imperante, ad ejus se obsequium rebus saeculi
abdicatis contulerunt.
Quod prudentia tua perpendens, quanquam ipse
nutritus sis in monasterio, et per vices eveniat ut
flos liliorum de spinarum medio emergat, tamen nil
adeo curans quam quod facit ad cautionem et meram
religionis soliditatem, per misericordiam Dei
hanc monasterii tui legem promulgasti, ut opus sit
praefatis saecularibus alium sibi nidum providere ubi
reponant pullos suos abortivos, velut exhaereditatos.
Deo vidente hic nihil ulterius obtinebit illud eis
familiare ingenium, ut, sicut ait propheta, ova
aspidum, et quod confotum erumpit in regulum [(Isai. LIX)] ,
ingerant et committant piis et Deo dicatis
animabus, eis quidem tanquam ancillis suis et

nutricibus abutentes. De qua re sentiat quisque
quod voluerit; ego autem certus sum illam te radicem
funditus exstirpasse, ex qua sola praecipue
omnia sunt monasteria destructa quae destructa
sunt vel in Teutonica vel in Romana lingua.
Unde, ut fatear quod verum est, quia te vidi ea
piae sollicitudinis praerogativa cautum, et studiosum
disciplinae regularis, quanquam, si bene tibi voluerim,
nihil ulterius quod aliquid valeat possim,
tamen solo excepto, ut dignum est, cujus sum professus
revera nomen, alius quisquam tui nominis
et officii, cui magis possit a parvitate mea modis
omnibus et faveri et deferri; nam et alia sunt adhuc
quae non immerito plurimum et te et hanc domum
Dei commendant. Primum, quia infirmiorem sexum,

quod prius non erat, de habitatione vestra longius
remotum exclusistis, vel in obsequio quotidiano
tales famulos habere meruistis qui ex liberis ingenuis
ultro se humiliantes, vobisque servientes, non
aliam vitam quam illam quae est coelestis et perpetua
exspectant. De quibus tamen unum, quod si
benevolentiae vestrae videretur, in proximo mutari
vellem. Vellem utique ut non amplius permitterentur
extra claustrum commorari; daretis eis habitum
nostrum. Et quia non ad hoc valent ut sint lectores
vel cantores cum litteratis, ulmi vivae vivas quoque
vites, juxta quadamtenus dictum est, portarent, ut
eodem modo quo huc usque serviendo litteratis,
litteratorum mercedem consequerentur. Nam si B.
Benedicto videbatur ut fratres vicissim coquinae

munus obirent; munus hoc quoque apud sanctos
Patres invenitur, quod semel ingressi coquinam de
caetero in eadem obedientia perduraverunt. At si
quis fratrum fortassis, talem non habens fidem ut
montes transferat [(I Cor. XII)] , causatur non esse
vobis tantas opes ut tantos monachos expediat aggregare,
videte quid Deus faciat de quodam nostro
Gerardo, nato quidem de talibus parentibus qui non
erant quammaximae nobilitatis, de litteris quoque
non adeo imbuto ut non multi sint illo doctiores;
sed hujus fidei hominem non cognosco. Nec aestimaverim
facile posse contingere majus miraculum,
quam quod Deus per illum jugiter operatur. Nondum
est annus trigesimus, ex quo in ipso pago nativitatis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.