PL 149, col. 638
Antiquiores consuetudines Cluniacensis monasterii (Udalricus Cluniacensis), J. P
suae fundans cellam aedificavit appellatam
nomine Sanctae Mariae ad Charitatem, quia, cum sit
in via publica, nullus mortalium transit, qui de industria
unquam dissimuletur, et non potius experiatur
illud Gregorianum, quod hospites non solum
sunt invitandi, sed etiam trahendi [(GREG. homil. III,
in Evang.)] . In claustro autem ad praesens nunquam
contingit ut non aliquanti super centum fratres quotidie
inveniantur. Infra pene quadriennium non erat
opportunum domno abbati ut inviseret eamdem
cellam. Hoc anno venit, et uno die LV novitiis habitum
nostrum vel benedictionem dedit, quanquam
prior singulis annis ad memoriam sanctorum apostolorum
pro benedictione quantos potuit misisset.
Qui etiam ea vice qua domnum abbatem invitavit,
quam parum frumenta habuerit, et tamen per . . .
septimanas quanta liberalitate ministraverit, non
modo nobis, sed etiam cunctis interim supervenientibus,
et ad domni abbatis audientiam, quasi ad
quoddam spectaculum, undique confluentibus, si
charitati vestrae pro re gesta enarravero, quantumlibet
fidem mihi habeatis, tamen nescio si hoc totum
bene credere valeatis. Hoc autem certe nequaquam
mentior, quia, quantum de utroque loco accepi. . .
abbatiae possessiones, solis vineis exceptis, duplo
scilicet ampliores. Sed D. G. est talis homo, qui, si
opus esse viderit, minime veretur usque ad tria vel
quatuor millia solidorum mutuari. Et divina clementia
qui fieri posset ut unquam desereret de se
praesumentem, quae iterum plane corvos mittit ad
Eliam temporalis vitae subsidium ministrantes? [(III Reg. XVII.)]
Quid enim Francigenas aliud dixerim
cum sint tam inquieti, raptores et de candore
virtutum nihil habentes; inter quos tamen sunt
tales aliquando qui fideli Dei servo tanta largiuntur,
ut in parvissimo tempore quidquid debet resolvat.
Cui etiam hoc est familiare, et quasi pro ludo, ut
optet nunquam sibi contingere multum abundare
de divitiis hujus mundi. Quod si comes et defensor
loci vestri sciret vos tanti debitores, non aestimo ut
aliquo modo auderet vobis importunus esse, et, accedente
piae et religiosae conjugis suggestione, si
nihil daret vobis, nihil etiam acciperet. Absit autem
ut quisquam credat Deum esse localem, ut quod
facit in Francia non etiam facere possit in territorio
Spirensi! Tantum ejus misericordia sit vobiscum,
ut ipse qui probat renes et corda hic etiam videat
ea sibi simplicitate et non minore studio ad ejus
voluntatem et praecepta obaudiri.
Quod parvitati meae injunxistis, de hoc videre
potestis me non fuisse negligentem; habetis enim
consuetudines monasterii nostri, quas collectas utcunque
notavi, quantum ego scire potui et recordari.
Quibus semel visis, si postea schedas deponitis
et de caetero non curabitis, ad quid tunc tantum
mihi laboris imposuistis? Quod ne tacerem, ad hoc
me compulit aliorum negligentia, quos in primis
multum curiosos ad ultimum ita fecisse cognovi.
Pleraque sunt, quae propter consequentiam dixi, de