PL 149, col. 639
Antiquiores consuetudines Cluniacensis monasterii (Udalricus Cluniacensis), J. P
quibus non est necesse ut mentio fiat in conventu
fratrum. De his autem de quibus aedificari possunt
animae et incrementa fieri meritorum, de his tu,
Pater, habebis cum fratribus collationem. Perpendant
suas antiquas consuetudines, perpendant tuas,
cum quibus te nutriri contigit; perpendant et istas,
et de omnibus quae meliora videntur, de his fiat
unum corpus quod de caetero teneatur. Et si hoc
volueris esse ratum, expedit ut communi fratrum
consensu praeveniatur, ne quod inde . . . aut aliquid
non bonae voluntatis possit oriri. Et quia Deus
imperavit domno P. qui moratur modo nobiscum,
non est abs re virum hujus scientiae, hujusque religionis,
huic negotio interesse, et, si ego adessem,
meum quoque nomen non paterer omnia [ f., omnino]
celari, quamvis adhuc neophytus esse videar.
Memineris autem quod in ipsis verbis quae notavi,
nos duos ita feci colloquentes, quia, si recolis, multa
sumus ad invicem inde locuti. Et si quid videor addidisse,
hoc quoque non nisi os tuum et tua lingua
edidit, quia non modo lingua nostra, sed totus ego
sum tuus, ut non dicam quod Christus ita nos foederavit
in unitate Spiritus, in uno corpore, quod
est Ecclesia, sub uno capite, quod est ipse. Verum
persona mea cum sit tenuis et obscura, nomen
INCIPIUNT CAPITA LIBELLI PRIMI.
CAP. I. De eo, quomodo Testamentum legatur
utrumque.
II. De nocturnis et horis omnibus regularibus; si
quid eis plus sit additum quam quod S. statuit Benedictus.
III. De psalmodia quae solet dici post regulares
horas.
IV. De eo, quibus ex causis, et quomodo per vices
psalmodia minuatur.
V. De collectis et versiculis quae psalmodiam sequuntur,
et quantitate letaniae.
VI. De missarum solemniis, et 1 de majore Missa in
privatis diebus.
VII. De missa pro defunctis.
VIII. De majore missa in Dominicis diebus.
IX. Item de matutinali missa in Dominicis diebus.
X. De processione Dominicali.
XI. De diversitate solemnitatum
XII. De Coena Domini.
XIII. De Parasceve.
XIV. De Sabbato sancto.
XV. De ipsa nocte vel die Dominicae Resurrectionis.
XVI. De feria 2, et diebus aliis majoris septimanae.
XVII. De octavo die Paschae, et quomodo ad omnes
horas cantetur Alleluia.
XVIII. De illa feria 2, post octavas Paschae, et quod
tunc nonnullae consuetudines inchoantur.