PL 149, col. 640

Antiquiores consuetudines Cluniacensis monasterii (Udalricus Cluniacensis), J. P

barbarum, stylus agrestis, indignum mihi videbatur
ut hujusmodi nominis unquam meminissem, aut
ullam praefationem, ut moris est, praetitularem.
Quamvis tres sint partes ipsius qualiscunque collectanei,
quibus singulis clausulas aliquas, quae prooemium
simulant, praemisi, propter te maxime, aliosque
fratres nostros, in quibus bona quae vidi exempla
libenter reticere non potui.
Pars autem prima est de opere divino, et quod
maxime fit in Ecclesia per annum universum; secunda,
de eruditione novitiorum; tertia, de obedientiis,
quibus et ultima obedientia est subjuncta,
qua quisque fratrum ab hoc saeculo migraturus vocatur
ad Christum.
Sola capitula singularum sententiarum curavi

praenotare propter utilitatem legentium, ut facilius
quod quisque voluerit, possit invenire. Sanctam
Christi familiam, cui praeesse videris, plurimum
saluto, et non, ut fertur, in via, sed vere voto et desiderio
salutis aeternae, quam eis fidelissime opto.
Specialiter autem speciales quoque necessarios parvitatis
meae, scilicet dom. et mag. A. dom. S. dom.
O. dom. G. et adhuc tyronem Christi dom. E. Gratia
Dei omnipotentis sit cum omnibus vobis. Amen.
INDEX CAPITUM.

CAP. XIX. De tertia septimana post Pascha, et de caeteris
usque ad Ascensionem Domini.
XX. De festivitatibus sanctorum quae eveniunt a
Pascha usque ad Pentecosten.
XXI. De Rogationibus.
XXII. De Ascensione Domini.
XXIII. De vigilia Pentecostes.
XXIV. De ipso die, et ea quae sequitur septimana.
XXV. De octavo die Pentecostes.
XXVI. De septimana sequente post octavas.
XXVII. De jejunio Quatuor Temporum in mense
Junio.
XXVIII. De festis SS. post Pentecosten venientibus.
XXIX. De jejuniis quae debent fieri in aestate feria
4 et 6.

XXX. De opere manuum.
XXXI. De Dominica 3 post Pentecosten et septimana.
XXXII. De Nativitate S. Joannis Baptistae.
XXXIII. De Natali SS. apost. Petri et Pauli.
XXXIV. De Translatione S. Benedicti.
XXXV. De benedictione uvarum et aliorum fructuum.
XXXVI. De Assumptione S. Mariae.
XXXVII. De eo, quid cantetur in Septembri.
XXXVIII. De Exaltatione S. crucis.
XXXIX. De eo quod ab Idibus Septembris semel comeditur.
XL. De consuetudinibus quae incipiunt a Kalendis
Octobris usque ad Kalendas Novembris.
XLI. De consuetudinibus in Novembri.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.