PL 149, col. 643

Antiquiores consuetudines Cluniacensis monasterii (Udalricus Cluniacensis), J. P

Occasionem scribendarum consuetudinum refert
auctor.
Ante hos dies senior noster dominus abbas humilitatem
meam in Germaniam direxit, propter quid
non multum interest modo referre; quod ad rem
pertinet, per hanc occasionem diverti ad virum
venerabilem dominum Willelmum abbatem, cujus
monasterium situm est in pago Spirensi et in Silva
cognomento Nigra. Isdem autem Pater, ut erat a
puero notus et amicissimus, me videns laetabundus
collegit; et alter mihi Cleophas [(Luc. XXIV)] alio tendentem,
tamen aliquantos dies secum manere coegit.
Interim erat ei mecum sermo assiduus, imo,
quantum fieri potuit, pene continuus, de consuetudinibus
Ecclesiae nostrae, de quibus nimirum sic orsus

est loqui: Ecclesia vestra, dilectissime, per misericordiam
Dei non parvam in nostris partibus opinionem
religionis obtinuit, nec aliud aestimatur a nobis
quam quod in his locis quae ad nostram notitiam
Interrogatio. Audio lectiones vestras in hieme et in
privatis noctibus multum esse prolixas. Si videtur,
simul et semel edissere quomodo non modo in
hieme, sed etiam in aestate Testamentum legatur
utrumque.
Responsio. Ut incipiam de librorum omnium antiquissimo,
id est Octateucho, hic liber, ut mos
est generalis, et in aliis Ecclesiis et Septuagesima
ponitur ad legendum. In ipsa Dominica fiunt lectiones
satis breves, praeter ad primam lectionem, prologus
ille Desiderii mei expenditur totus. Per sequentes
noctes ita protenduntur ut in illa una septimana Genesis
perlegatur, et in ecclesia tantum. In
Sexagesima Exodus inchoatur, et simul cum aliis
voluminibus quae leguntur, legitur utrumque et in
ecclesia, et in refectorio, ita ut ubi lectionis terminus
fuerit lectae, ibi semper initium fiat legendae die
sequenti, et si non ante, tamen intrante Quadragesima
ex toto perlegitur Octateuchus; ex quo tamen

ad Dominicas sunt lectiones exceptae. In aliis
noctibus Quadragesimae legitur expositio S. Augustini
super Psalterium, et maxime super cantica
graduum; et sicut noctes tunc magis ac magis corripiuntur,
ita quoque lectiones. Cavendum tamen
est ne aliquando fiant ita breves ut ille frater, qui
circam facit cum absconsa, non possit per totum
chorum et extra circuisse, exploraturus scilicet si
quis forte obdormierit inter legendum. In Passione
Domini legitur Jeremias propheta, cujus rursus prologus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.