PL 149, col. 644
Antiquiores consuetudines Cluniacensis monasterii (Udalricus Cluniacensis), J. P
pertingere potuerunt, non sit ei similis in vita et
disciplina regulari; unde non parum facis ad votum
nostrum, si qua te referente meremur audire de
usibus et institutis majorum vestrorum. Quae etiamsi
non geruntur a nobis, tamen hoc ipsum ad humilitatem
aedificat, si nos non latet ita vos vivere et
conversari, ut nostra infirmitas aut noluerit aut nequiverit.
Ad quod ego: panem, inquam, vestrum sum
commessurus, dignum est etiam ut interim voluntati
vestrae obedire non sim imparatus. Sed qui est in
loco tali pro diversitate linguae quasi barbarus, nec
a pueritia nutritus non facile fieri potest ut ita
sciat omnia sicut ille qui est indigena, et qui ab
infantia inter talia crevit; ideoque non est mirum si
et ego non multum scio de hujusmodi, qui pene
usque ad tricesimum aetatis nostrae annum non nisi
de rebus saeculi magnopere curavi. Tamen quantum
est quod scio, id ipsum referam non invitus. Ergo
vide de quo volueris primum interrogare.
LIBER PRIMUS.
CAPUT PRIMUM. Quomodo Testamentum legatur utrumque.
erit ad primam lectionem. Legitur autem in
ecclesia tantum, et ita ut ante Coenam Domini
finiatur usque ad Lamentationes. In octavis Paschae
leguntur Actus apostolorum, et tantum per unam
septimanam, de pro noctium brevitate fieri
non potest ut multum legatur. Postea per duas septimanas
Apocalypsis
et Epistolae canonicae usque ad
Ascensionem Domini. Ponuntur iterum Actus apostolorum,
iterumque leguntur quasi non amplius inchoati
a capite usque ad Pentecosten. Non minus
tamen haec ipsa volumina ex toto continuatim in
refectorio leguntur; sicut etiam tempore suo liber
Regum, liber Salomonis, liber Job, Tobiae, Judith,
Esther, Esdrae, et liber Machabaeorum; qui leguntur
omnes in refectorio tantum, in ecclesia minime, nisi
quantum de eis ad quamlibet Dominicam est breviter
excerptum. A Kalendis Novembris repetuntur ad
privatas noctes lectiones. Ponitur Ezechiel propheta,
in ecclesia tantum legendus, et finitur ex more ante
festivitatem S. Martini; cujus etsi octavas cantu, et
aliis solemnibus celebramus, tamen propheticae lectiones
non mutantur, nec etiam in aliis octavis, nisi
fiant duodecim lectiones. Ponitur Daniel propheta,
et duodecim prophetae, et non sufficiunt, nisi novissimo
adjungatur de homiliis beati Gregorii papae
super Ezechielem. In Adventu Domini propheta ponitur
Isaias; de quo dum quaererem et ad certum
scire vellem quot noctibus et ipse perlegeretur ex
more, non potui audire ab aliquo, nisi dicam quod
meipsum vidisse memini et audisse; me quidem audiente
aliquando sex privatis noctibus perlegebatur.