PL 149, col. 645

Antiquiores consuetudines Cluniacensis monasterii (Udalricus Cluniacensis), J. P

Quem sequuntur epistolae Leonis papae de incarnatione
Domini, et alii sermones sanctorum Patrum,
et maxime sancti Augustini. Apostolus ponitur in
illa Dominica quae prima occurrit post Natale Innocentium;
si tamen in ipsa non est Circumcisio Domini,
vel Depositio domini Odilonis. De quo idipsum
dicere possum quod et supra de propheta;
nam diversi diversa sentiunt; sed ut ego rursus hoc
perhibeam quod et ipse vidi, talis Epistola qualis est
ab Romanos, in duabus privatis noctibus tota legebatur.
Et cum quidam frater, qui lectiones terminaverat,
terminasset breviores, prohibitus est in
capitulo a senioribus nostris. Si autem contigerit ut
finiatur Apostolus ante Septuagesimam, legitur expositio
Joannis Chrysostomi super Epistolam ad Hebraeos.

Ecce circulum anni quodammodo circuivi;
si placet, ultra promoveamus.
CAPUT II. De nocturnis et omnibus horis regularibus; si quid eis plus sit additum quam quod Sanctus constituit Benedictus.
Interrogatio. Soletis amplius quid intexere nocturnis
vel aliis horis quam quod S. constituit Benedictus?
Responsio. Quantum est, si bene memini, dicam.
Primo nulla est antiphona tam parva quam
non plena toni sui definitione finiamus. Cujusmodi
preces post Dominicam orationem sanctus Benedictus
dixerit, nescitur, quia nec scriptum invenitur;
sed quae dicuntur a nobis ad nocturnos, ad

matutinas, ad tertiam, sextam, nonam, et vesperas,
quatuordecim versiculis, comprehenduntur:
et si est dies privata, et nullae octavae, nec dies
paschales, interponitur psalmus quinquagesimus.
Adjiciuntur ad matutinas et ad vesperas etiam alii
quatuor psalmi, et ad completorium duo. Hoc autem
non est mihi compertum quare ista diversitas
a majoribus nostris sit inventa. Nam cum quatuor
psalmi a nocturnis incipiendi post quamlibet horam,
excepto completorio, pro familiaribus dicantur,
ad matutinum et ad vesperas dicuntur inter
preces ante novissimum versiculum, priusquam se
fratres levaverint de formis, et collecta dicatur. Et
horum psalmorum quia semel memini, ut non differam

quoque eos nominatim designare, primo nocturnorum,
ut ita dicam, pedissequus est primus de
septem poenitentialibus psalmis, et ita caeteri pro
ordine suo divisi, singuli singulis horis applicantur,
praeter ad tertiam quinquagesimus, alias adeo frequentatus,
quinquagesimo sexto mutatur. In secundo
loco apponitur psalmus 19, 85, 22, 12, 66,
78, 83, sic autem geminis praemissis. In tertio loco
psalmus 69 post omnes horas semper concurrit,
et pro fidelibus defunctis 141, quem adhuc post
primam 50 subjunctus antecedit pro abbatibus
nostris defunctis. Ad completorium inter preces, ut
praemissum est, 50 sequitur iterum 69, 12, 120.
Sed ut ad hoc redeam quod paululum intermisi, et
precum quoque primae completorii meminerim,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.