PL 149, col. 646

Antiquiores consuetudines Cluniacensis monasterii (Udalricus Cluniacensis), J. P

praemissa oratione Dominica et Symbolo apostolico,
ad primam sunt preces 31 versiculorum, et
confessio suo in loco est interponenda. Ad completorium
autem septemdecim. In privatis diebus Adventus
Domini et Quadragesimae, ad matutinas, et
ad vesperas, usque ad viginti versiculos pertingunt.
Verum ea precum diversitas, et si quae sunt alia
hujusmodi, possunt tibi, si placeret, in una chartula
singulariter adnotari, ut non opus sit modo his longius
immorari. Non autem recolo si quid amplius
inseratur ad quamlibet horam regularem in ullo
privato die, et qui non aliquo modo appendeat ad
aliquam solemnitatem.
CAPUT III. De psalmodia quae solet dici praeter horas regulares.
Interrogatio. Peto ut digeras quidquid psalmodiae
in conventu dicatis praeter regulares horas.
Responsio. Haec nimirum prolixior et multiplicior
est in Quadragesima quam in alio tempore; et hoc
quod nunc dicturus sum, dicam maxime secundum
hunc ordinem qui tenetur in ipsa Quadragesima.
In cujus omnibus privatis noctibus nocturnos cum
ea psalmodia praevenimus de psalmo 119 usque ad
finem Psalterii. Post quatuor psalmos, qui nocturnos,
ut superius dictum est, rite sequuntur,
gerenda est processio ad ecclesiam Sanctae Mariae.
De qua inter procedendum psalmi duo cantantur,
id est 84 et 86, una sequente antiphona et collecta.
Aguntur matutinae de Omnibus Sanctis. Item
matutinae pro fidelibus defunctis. Consideretur ab

omnibus ut decantetur psalmodia illa Deus, auribus
nostris; ad quam pendet psalmus 78, 93. Cantica
quindecim graduum et post Dominicam Orationem,
et ante collectas secuturas, psalmus 89, et
pro fidelibus defunctis, 22. Si [cujus fratris nuper
defuncti tricesimus agitur, pro illo psalmi dicuntur,
5, 6, 114, 115, 129, 141, 142. Invenitur autem
in regula quod sanctus Benedictus praecipit
ut in Quadragesimali quid addatur ad pensum solitae
servitutis; quod nec dissimulatur a nobis. Ad
matutinas et vesperas post suffragia sanctorum,
ad horas autem reliquas post quatuor psalmos horarum,
ut ita dicam, appendicios, toto corpore prosternimur,
ut duos psalmos dicamus, primum de

septem poenitentialibus psalmis, alterum de canticis
quindecim graduum. Verum ad vesperas quatuor
continuatim dicuntur, quia non est consuetudo,
ut post completorium ullus unquam psal. in
aperto dicatur, nisi qui psalmos noverit, dum pueri
faciunt orationem sub silentio, et dicit psalmos
12, 42, 66, 126 129. Textus fidei, scilicet Quicunque
a S. Athanasio conscriptus (cujus nonnullae
ecclesiae nec meminerunt, nisi in sola Dominica),
nullo die obmittitur, ut non dicatur a nobis; sed
in privatis diebus simul cum aliis psalmis, in Dominica
post preces. Post primam, praeter psalmos
quorum jam supra memini, sequuntur adhuc etiam
septem psalmi poenitentiales. Post letaniam, quae
in eodem momento est dicenda, et ante collectas

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.