PL 149, col. 647
Antiquiores consuetudines Cluniacensis monasterii (Udalricus Cluniacensis), J. P
secuturas, psalmi quatuor interseruntur, id est
69, 120, 122, et pro fidelibus defunctis 42. Post
capitulum pro defunctis, quorum anniversarius in
ipso capitulo est recitatus, iidem psalmi dicuntur,
qui et pro triginta cujuscunque defuncti sunt
dicendi, excepto 141, qui ea vice de medio aufertur.
Post vesperas regulares, et post psalmos qui dicuntur
a prostratis, agitur iterum processio ad ecclesiam
Sanctae Mariae cum ipsius quoque cantico.
Ut sicut matutini, aguntur etiam vesperae de Omnibus
Sanctis, et pro fidelibus defunctis. Post coenam
cum psalmo 50, in ecclesiam reditur, sicut
etiam post prandium semper; servitoribus autem
exspectatis usque dum et ipsi surrexerint a mensa,
agitur officium, vel quod a nostratibus vigilia vulgo
appellatur, quod aliquando, cum tanti defuncti non
haberentur, fieri solebat cum tantum lectionibus
tribus et responsoriis, nisi alicujus fratris anniversario
superveniente. Nunc autem cum nulla sit dies
qui vel multis careat defunctis, ipsum quoque officium
nunquam agitur modo, nisi cum novem lectionibus,
et responsoriis et collectis, quae ipsum
officium sequuntur; duo psalmi antecedunt scilicet
119, 3, sicut etiam ad vesperas 145, 123. Ad
matutinas, De profundis, et Usquequo. Ergo, quantum
recolo, psalmodiae non est amplius quam in usu
habeamus.
CAPUT IV. De eo, quibus ex causis, et quomodo per vices psalmodia minuatur.
Caeterum de ejus summa decedit, nunc pro eo
quod Quadragesima est transacta, nunc in aestate
pro noctium brevitate, nunc pro diebus psalchalibus
et octavis, nunc pro eo quod duodecim fiunt
lectiones. Primo namque illi duo psalmi, qui a
prostratis dicuntur, nunquam dicuntur nisi in
Quadragesima; a Coena quoque Domini usque ad
Kalendas Novembris, vel quoties in ipsa hieme
ullae celebrantur octavae: ante nocturnos non dicuntur
nisi sola cantica quindecim graduum. Item
non solum in duodecim lectionibus, sed etiam in
omnibus octavis diebusque paschalibus horas singulas
non sequuntur, nisi hi duo psalmi 69 et 141.
In ipsa autem Quadragesima, si qua evenerit festivitas
duodecim lectionibus agenda, remaneat ipsa
psalmodia quae in diebus praedictis, et insuper officium
pro defunctis; pro quibus tamen et vesperae et
in nocte matutinae lectiones dicuntur. Illa quoque
psalmodia, Deus, auribus, non omittitur; nec post
primam septem poenitentiales psalmi simul cum letania;
et tamen propter Quadragesimam ipsi psalmi
qui remanserunt, post capitulum supplentur,
et pro eis a capite Psalterii, Gloria Patri post tertiam
interposito, triginta psalmi cantantur. Post
tertiam vero, cum statim missa de ipsa festivitate
sequatur, ad sextam, et de caetero ad reliquas horas,
petemus veniam, totamque psalmodiam sicut