PL 149, col. 655

Antiquiores consuetudines Cluniacensis monasterii (Udalricus Cluniacensis), J. P

sciunt sunt in albis, quod post alleluia quaedam melodia
neumatum cantatur, quod sequentiam quidam
appellant, ut in Depositione S. Mauri, in Nativitate
S. Vincentii, in Conversione S. Pauli, in Natali
apostolorum Philipi et Jacobi; in Inventione et
Exaltatione S. Crucis; in Depositione S. Martialis,
in Exceptione reliquiarum S. Gregorii, in Natali
S. Jacobi, in Depositione S. Germani, in Inventione
S. Stephani, in Octava Assumptionis S. Mariae, in
Nativitate S. Bartolomaei, in Nativitate sanctorum
Juliani et Hermetis, in Decollatione S. Joannis Baptistae,
in Nativitate S. Marcelli martyris; in
Exceptione S. Marcelli papae, in Nativitate S.
Aegidii, in Nativitate S. Mauricii, in Nativitate
S. Dionysii, in Depositione S. Lucae; in Nativitate S.

Aquilini, in Nativitate apostolorum Simonis et Judae,
in Nativitate S. Quintini martyris; in Depositione S.
Odonis abbatis; in Nativitate S. Thomae apostoli.
Inter quas tamen festivitates, Inventio et Exaltatio
sanctae Crucis hanc habent praerogativam ut ad majorem
missam cappis omnes induantur. Item quaedam
sunt in hoc superiores, quod in choro duo dorsalia,
et sex in presbyterio suspenduntur; quod
hi duo qui invitatorium sunt cantaturi tam cappis
induantur quam omnes ad majorem missam; quod
ad vesperas et matutinas super canticum Evangelii
in tria membra divisa ter cantatur; primo ante ultimum
versum, tertio post Gloria Patri simul ab
nibus: quod melodia solemniore quam in aliis diebus

cantatur hymnus tertiae et duarum sequentium
horarum, et prima solemniore quam etiam in Dominica;
quod Missa majore finita omnia signa pulsantur,
ut in Nativitate S. Joannis Evangelistae et innocentium,
in Circumcisione Domini, in Depositione S. Odilonis,
in Nat. S. Marcelli papae, in Nat. S. Fortunati, in
Cathedra S. Petri, si evenerit extra Quadragesimam,
in illis tribus diebus Paschae et Pentecostes, in Dep.
S. Majoli, in commemoratione S. Pauli, in Octava
SS. apostolorum Petri et Pauli, in Translatione S.
Benedicti, in Nat. S. Laurentii, in Nat. S. Mariae,
in Nat. S. Matth. in festivitate S. Michaelis, in Nat.
S. Andreae. Ubi tamen notandum quod matutini excipiuntur
in illis tribus Paschae et Pentecostes; et
quod Antiphonae non recantantur, ut etiam nec in

Nat. S. Marcelli papae et S. Matthaei.
Item sunt quae in hoc supereminent, quod invitatorium
quatuor cantant, quod singula responsoria
cantant duo vel plures; quod ad vesperas et matut.
non pueri, sed majores cantant responsoria, quod
duo thuribulis incensant, quod ad matutinalem et
majorem missam non nisi una collecta est dicenda,
quod septem cerei ante altare accenduntur, quod in
choro quatuor pallia et in presbyterio octo suspenduntur,
ut in Nat. S. Stephani, in Epiphania, in
Hypapante Domini, in ejus Ascensione, in Nativit.
S. Joannis Bapt. Hoc autem de prima collecta ad

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.