PL 149, col. 656

Antiquiores consuetudines Cluniacensis monasterii (Udalricus Cluniacensis), J. P

matutinalem missam habent et illi tres dies post
primum non solum Paschae et Pentecostes, sed etiam
Natalis Domini. Item sunt aliae in quibus hoc apponitur;
quod tota ecclesia a fine usque ad finem dorsalibus
adornatur, et coronae accenduntur; quod inter
nocturnos altare principale ter incensatur ad tertiam
lectionem, ad septimam, et ad undecimam, et thuribulum
ab ipso sacerdote qui incensavit cappa induto
portatur generaliter ad fratres, et in choro et
extra chorum, ut ad Vincula S. Petri, in festivitate
Omnium Sanctorum, in Depos. S. Martini, in Dedicatione
Ecclesiae, si evenerit extra Quadragesimam.
Solae quinque principales festivitates ad superlativum
gradum quodammodo pertingunt, id est, Nat. SS.
Petri et Pauli, Assumptio S. Mariae, cum tribus

festis Dominicis, quae hoc habent singulare quod ad
nocturnos vice scillae pulsantur omnia signa, et postea
non singula, sed duo simul, sicut etiam ad
vesp.; quod illud triangulare ante factam crucem dependens
accenditur, quod illi quoque maximi cerei tres
post altare principale, et septem ad sanctam crucem
accensi de vesperis usque ad vesperas, imo usque ad
completorium ita perdurant; quod ad noctur. tria diversi
coloris pallia super altare principale mittuntur
singulatim auferenda; primo ad finem Responsorii;
item octavi, et post Cantica; quod processio per
claustrum tam solemnis agitur ut non solum cruces,
sed etiam textus Evangelii, candelabra, et caetera
quaeque mobilia ornamenta portentur. In Octavis

Pentecostes; commemoratio S. Trinitatis, et Annuntiatio
S. Mariae, si contigerit extra Quadragesimam
celebranda, hoc solum minus habent quod ad nocturnos
tria pallia non ita mittuntur super altare, et
processio eo apparatu non agitur. Prosa, vel quod
alii sequentiam vocant, non cantatur nisi in quinque
festis principalibus, in Epiphania, in Ascensione
Domini, in Translatione S. Benedicti, et in Nat. S.
Mauricii. Hoc quoque sciendum de ipsis festivitatibus
quia, si duae continuatim celebrantur, et praecedens
majoris est reverentiae, de praecedente quoque secundae
vesperae dicuntur ex toto, et de sequente nonnisi
antiphona et collecta. Quaecunque autem festivitas
in Quadragesima celebratur, nihil ei amplius
ullo modo defertur quam uni diei Dominicae;

ex his quinque, quarum supra memini, exceptis.
CAPUT XII. De Coena Domini.
Interrog. Meministi aliquantulum utrorumque dierum
et privatorum et solemnium, scilicet in quo
sint dissimiles, et quibusdam ex ipsis solemnibus
solemniores, sed nondum specialiter dixisti de aliquo
anni tempore, vel die, qui ab eo proprium ac singulare
habeatur; et propterea si volueris, ut pollicitus
es, pro voluntate nostra agere quod loquor, incipe
ab aliquo die ut singulorum dierum vel temporum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.