PL 149, col. 657
Antiquiores consuetudines Cluniacensis monasterii (Udalricus Cluniacensis), J. P
suis proprietatibus quamdam praescribas definitionem,
et sicut superius fecisti de utroque Testamento quo
modo legendum esset referendo, ita nunc quoque
fac iterato quemdam circulum anni.
Responsio. Crede mihi, Pater, iste circuitus, quem
modo quaeris, non est ita levis, multumque diffido
meis viribus ut, si incipiam ita ut sit proficuum,
a me perfici non possit. Tamen in Christi nomine,
et pro amore tam chari petitoris, quantum possim
non omittam experiri; sed, priusquam hoc ipsum
quod habeo virium deficiat, expedit ut difficilior locus
ad incipiendum eligatur, quia per planiora curritur
aliquando etiam a lasso. In toto autem anni tempore,
non est ullius diei obsequium tam multiplex et tam
prolixum ut in Coena Domini; idcirco haec sit meta,
prout postulas, et a qua incipiatur et ad quam recurratur.
Igitur in illis tribus noctibus aequaliter quae
Dominicam Resurrectionem praecedunt, quomodo
ante noct. ordinentur quindecim candelae, ut singulae
ante singulos psalmos exstinguantur, vacat ut
referatur, quia illa consuetudo satis nota est, et per
Ecclesias omnes, quae in istis sunt partibus, generalis.
Cantica quindecim graduum sub silentio dicuntur;
nec tamen omittitur per singulas incisiones
super formas procumbi. In prima nocte pulsantur ad
nocturnos omnia signa, in qua et in duabus sequentibus
ipsi nocturni geruntur a nobis eodem modo
quo a canonicis, psalmis, lectionibus, et responsoriis
ad novennarium pertingentibus. Primae tres lectiones
de Lamentationibus Jeremiae fiunt, in quibus tamen
non ita canonicos imitamur ut eas non tam legere
quam cantare videamur, sicut illi per multa loca
solent, illaque alphabeta omnino tacemus; tres sequentes
de tractatu S. Augustini super psalmum
sexagesimum secundum, tres novissimae de Apostolo
quae in prima nocte incipiunt ab eo loco Epistolae ad
Corinthios: Primum quidem convenientibus vobis in
ecclesia, audio scissuras esse. In secunda nocte ab eo
loco Epistolae ad Hebraeos: Festinemus ingredi in
illam; in tertia nocte ab eo loco ejusdem Epistolae; Christus assistens Pontifex.
De hoc quoque non est
opus verbum facere, quod non minus est scitum, et
nocturnos, et omnes horas absque versu, Deus, in
adjut. cum venia tamen inchoari, et ab antiphonis
quarum etiam nulla cum definitione toni finitur;
lectiones quoque solito more nec incipi nec finiri;
verum ad matutinas laudes cum venitur ad Laudate
Dominum de coelis, quisque juvenis stabit juxta custodem
suum; in medio quoque duorum puerorum
stabit unus magister eorum, qui ambos per manicas
tenebit usque dum matutinae finitae sint. Post cantica
Evangelii cum antiphona quaecunque fuerit cantata,
procumbunt super formas. A singulis preces dicuntur
sub silentio, Ego dixi, cum psalmo Miserere, et collecta Deus a quo Judas,
etc., signo facto per sonitum
a domino abbate consurgunt, et laternis cum lumine
aportatis per magistros puerorum, eunt in dormitorium.
Aurora bene apparente, ut alio lumine non indigeatur,