PL 149, col. 658

Antiquiores consuetudines Cluniacensis monasterii (Udalricus Cluniacensis), J. P

scilla sonatur; levant se de lectis suis, festinant
ad ecclesiam. Facta oratione, prima inchoatur
ab hymno, sicut et tres horae sequentes, cujus ultimus
versus, qui est de sancta Trinitate, remanebit.
Psalmi consueti cum antiphonis et tono cantantur.
Inter preces, cum venitur ad locum confessionis, dat
signum dominus abbas cum sonitu, ut dicatur, omissis
psalmis familiaribus; cum post preces surrexerint,
decantant septem psalmos sine Gloria, letania
consequente cum omnibus appendiciis suis. Qua finita,
non mutant quod in privatis diebus per totam Quadragesimam
observare solebant, ut non se calcient
antequam signum audiant, et tribus orationibus tertiam
praeveniant; hoc autem mutatur quod ipsam
tertiam eo die non statim sequatur missa matutinatis.

Prius quoque quam ab ecclesia exierint, nova
calceamenta super tres perticas suspensa a famulis
camerarii in capitulum apportantur, et super quatuor
palos terrae infixos ipsae perticae mittuntur. Ubi
praeter diei et lunae pronuntiationem, et sententiam
regulae, quae ex more ibi legitur, quidquid aliud et a
sacerdote et a conventu dicitur sub silentio, et illis
tribus diebus nihil aliud legitur in capitulo nisi de
regula tantum.
Ut autem prosequar quod incoepi de calceamentis,
exposita regulae sententia, jubente domno abbate
consurgit camerarius, et suffraganeus ejus, et per
eos ipsa calceamenta erogantur, quibus singulis singulorum
quoque nomina fratrum sunt adscripta.
Accipientes nova, reddunt vetera bene lota (si tamen

plus quam unum par habuerint de diurnalibus) ut
pauperibus tribuantur. Pronuntiatur quanti fratres
sint in claustro, ut tanti quoque pauperes ad mandatum
admittantur; et insuper quantum visum fuerit
pro amicis nostris domno abbati. Ipsis autem pauperibus
continuo a sacerdote, qui missam matutinalem
cantaturus esset, cantatur ad altare Sanctae Crucis,
et singulis singulae dantur oblatae; et quia temerarium
esset ut ita indiscrete communicare permitterentur,
quorum conscientia nescitur: qui tamen
pauperes prius a decano villae electi sunt, nec tales
sint aliquo modo qui claustrum non debuerint intrare.
In hospitali autem reficiendis bina dantur edulia
fabarum et milii; a famulis eleemosynae cum aqua

calida praelavantur pedes eorum. Antiqua consuetudo
erat satis probabilis ut in isto die, et in praecedenti,
et in sequenti, etiam per totum annum, quoties tale
aliquid debuerit fieri, quasi novum pro qualitate temporis,
hoc in capitulo ab uno puero ediceretur, qui si
quid mendosum proferret, non esset talis persona
cui contradici non auderetur. Nunc autem nescio
propter quid hoc est mutatum, et si domnus abbas
non adest, nec prior, talis multum inde peritus praecentori,
vel alii fratri alicui, potius quam puero imperat
hoc munus. Post capitulum psalmi pro anniversario
fratrum eo die cantantur in aperto, quanquam
in duobus sequentibus sub silentio, tabula
percussa fratres loquuntur in claustro, et post sextam
iterato. Post nonam statim sacerdote alba induto, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.