PL 149, col. 659

Antiquiores consuetudines Cluniacensis monasterii (Udalricus Cluniacensis), J. P

caeteris ad majorem missam servituris, faciunt processionem
ad novum ignem consecrandum, cantantes
psalmum quinquagesimum. Ante processionem portatur
crux, aqua benedicta et thuribulum, tamen
sine igne, ut novus ignis, postquam consecratus fuerit,
aspergatur et incensetur ad benedicendum. Oratio, Domine Deus, Pater omnipotens.
Per mediam
autem ecclesiam revertuntur in chorum cantando
psalmos LIII, LVI, LIX, LXXIX. Ipso die rite lumen in pertica
portatur a custode ecclesiae, in Parasceve a
priore, in Sabbato sancto a domno abbate vel a sacerdote;
lapis pretiosus berillus de quo ignis est
producendus, sub custodia apocrisiarii servatur.
Quem tantum praecentori adhibet, ut ab eo ignis
proferatur; eumdemque ipso die, in processione

idem major ecclesiae custos bajulat.
Sed ut ad istum de quo agitur redeam, cum venerint
in chorum, complicantur formae, sicut est
consuetudo in his diebus in quibus venia non est
petenda. Pulsatis omnibus signis cantatur missa
festive, tamen absque Gloria in excelsis, et post
versum Gloria Patri introitus non dicitur. Diaconus
dalmatica induitur, subdiaconus tunica, cappis qui
gradualem cantaverint. Omnes accipiunt pacem,
omnesque communicant; et per illos quatuor dies
communicare non quisquam fratrum omiserit,
etiamsi aliud tale quid ei contigerit dormiendo.
Finita missa tabula percutitur pro signo ad orationem
vesperarum, quam formis iterum explicatis
faciunt procumbendo. Interea vero reconditur Dominicum

corpus a sacerdote retro altare. Ponitur
in patena aurea, et patena inter scutellas aureas, et
adhuc scutellae inter tabulas argenteas, quae factae
sunt ad textum evangelii. Eo autem quo ab altari
portatur cum cereis, et cum plurimo incenso, postquam
se exuerint qui ad missam servierunt, domnum
abbatem praecedentem omnes sequuntur (sedet
enim interim in choro) et eunt in refectorium ut
mistum accipiant tantum unusquisque de libra sua,
et potio eis pigmentata propinatur. Quando consederint,
vel quando surrexerint, nihil dicunt de
versu, solummodo ante faciunt et retro. Interim
pauperes in claustrum introducti consedere jubentur.
Ad quos fratres venientes in alia parte claustri
per ordinem consistunt, et ita ut priores pauperibus

sint propiores. Ipse dominus abbas imponit
antiphonam, vel praecentor, Dominus Jesus, et venia
petitur ab universis. Inchoatur mandatum, et duo
simul ex una parte lavant et tergunt, et ex altera
duo pueri seorsum cum magistris suis et cum infirmis.
Psalmus LXVI subjungitur antiphonae praedictae, Mandatum novum,
quae et per singulos versus ejusdem
psalmi repetitur; postea psalmus CXVIII, in quo
iterum repetitur post octo versus. Cum ad hoc
quoque ventum fuerit ut ad manus pauperum aqua
ministretur, tunc et aliae antiphonae ad mandatum
pertinentes decantantur; tabula semel percussa
cessatur a cantu. Datur benedictio super vinum
propinandum sub silentio, cum quo simul duo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.