PL 149, col. 660

Antiquiores consuetudines Cluniacensis monasterii (Udalricus Cluniacensis), J. P

denarii singulis pauperibus a singulis fratribus tribuuntur.
Inclinatis omnibus dicendus est versus,
et collecta a domno abbate, sicut et in caeteris
diebus ad mandatum pauperum dici solent, ita ne
possit audiri. Et in hunc etiam modum imposito
psalmo Miserere mei, Deus, et facto ante et retro
redeunt in ecclesiam. Interim autem dum mandatum
fiebat percussa est tabula tantis vicibus quantis
signa solent ad vesp. pulsari; sed conventu intrante
provisae sunt tabulae quam plures, quae in vice
signorum omnium a custodibus ecclesiae ad ostium
ipsius ecclesiae stantibus percutiuntur. Cantantur
vesperae more canonicorum, puero inchoante cum
quinque psalmis, et eodem modo quo et matut.
laudes finiuntur; propter quod tamen ne aestimaveris

ut ad alias horas alii psalmi, quam qui solent,
dicerentur. Omnia ex toto altaria nudantur; pro
cymbalo percutitur tabula, et in refectorio pro
scilla. Ubi rursus sicut in capitulo quae dicenda
sunt, omnia praeter lectiones sub silentio dicuntur,
et ad ecclesiam ita regrediuntur.
Ad mandatum quod inter fratres est gerendum,
hebdomadarii primum lavant pedes fratrum et non
tergunt; quos domnus abbas sequens tam iterum
lavat quam tergit. Cui etiam tres fratres obsequuntur
pedes fratrum inter lavandum sustentando,
aquam apportando, et manutergia mutando, et cum
ad alias vices de una aqua duobus fratribus aqua
pedes laventur, hic quidem non nisi uni. Fratrum
autem tanta multitudine collecta, nimirum plus

aliquando quam ducentorum, dies non sufficeret, si
domnus abbas solus ita mandatum faceret; propter
quod alter quoque frater ex prioribus assumitur, a
quo similiter ex altera parte geratur; et si visum
fuerit, adhuc alii duo assumuntur. Quibus omnibus
simul cum ipso domno abbate priusquam aquam
ministrent ad manus fratrum, lavantur pedes foris
capitulum a fratribus qui ab hoc fuerint nominati.
Illi autem soli qui prima vel secunda vice laverunt
pedes fratrum, in medio capituli ante faciunt et
retro priusquam sedeant, quorum cum sit unus
domnus abbas, tunc ipsi primum sedem suam
petenti assurgunt fratres, et datur ei locus a priore
parum secedente qui in sede sua sedebat. Hoc autem

totum posteaquam calceamenta distributa sunt,
statim in capitulo fuit ordinatum. Praeter solitas
antiphonas quae sunt de mandato, habetur hymnus
Flavii primi Cabilonensis episcopi, Tellus ac aethera
jubilent in magni coena Principis, qui in hoc die
et ad hoc mandatum post primam antiphonam
cantatur, et ita ut per singulos versus primus ejus
versus repetatur. Peractis omnibus cessatur a cantu,
custos ecclesiae percutit tabulam pro signo; intrat
diaconus alba et stola indutus, et textum Evangelii
portans, quem praecedunt unus ostiarius ecclesiae
cum analogio in quo legatur, et tres conversi
similiter albati cum candelabris, et incenso. Quibus
intrantibus assurgit conventus universus, nec
prius residet quam unus versus de Evangelio sit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.