PL 149, col. 661
Antiquiores consuetudines Cluniacensis monasterii (Udalricus Cluniacensis), J. P
lectus; lectio inchoatur ab eo loco, Ante diem festum
Paschae, et perducitur usque ad eum locum, Surgite eamus hinc.
Tunc et fratres percussa tabula
se levant, ut in refectorium praecedente diacono,
cum processione eant. Ubi rursus qui laverunt et
terserunt pedes fratrum, vinum quoque omnibus
propinant, et manus osculantur, illis obsequentibus,
et vinum apportantibus qui in capitulo fuerunt
obsecuti. Diacono ad gradum stanti adhuc et
legenti, et qui cum eo stant, propinatur; quod ab
ipsis in pateras suas apportatas infunditur, et ita
ponitur per alios ad mensam principalem, ut finita
lectione, et ibi facto ante et retro considentes bibant.
Completorium sub silentio est dicendum; et
de caetero, exceptis nocturnis et matutinis, nulla
regularis hora alio modo usque ad vesperas Sabbati
sancti. Si quis autem fratrum foris positus paschali
solemnitati vult interesse, in quarta feria debet.
venisse. At si forte per negligentiam contigerit,
sive sit noster professus sive monachus extraneus,
ut non veniat nisi in ipsis tribus diebus, post quamlibet
horam finitam postquam se fratres ad sonitum
levaverint de formis, solitam benedictionem habebit;
nemo tamen illum osculatur ab eo momento
Coenae Domini, quo pax in Ecclesia generaliter est
data, usque dum pax iterum detur in praefato Sabbato
sancto ad communionem.
CAPUT XIII. De Parasceve.
In Parasceve ad primam nudis pedibus debent
universi venire; qua sub silentio finita, sequuntur
manifeste septem psalmi simul cum letania, quae
nihil sui juris et consuetudinis carebit in versibus
et collectis. Exeunt fratres in claustrum considere,
et communiter incipientes totum Psalterium decantant.
Tertia, et duae sequentes horae cantantur ad
ecclesiam Sanctae Mariae, quia major Ecclesia interim
scopatur, et pulvis inde levatus non se tam
cito deponit. Ad processionem, quae ad novum
ignem iterum est agenda, debent albis esse induti
omnes qui ad officium missae sunt servituri. Tractus Domine audivi,
a cantoribus inchoatus, ita cantatur
ut post singulos versus a primo versu repetatur
nunc integro, nunc dimidio tractus Eripe me, Domine,
ut alii tractus a solis cantoribus. Passio legitur
absque salutatione, quae tamen in aliis diebus
non est omissa. Collectis consummatis quae in missali
habentur, duo sacerdotes albis et casulis induti,
et crucem allaturi, illuc ubi crux est extra chorum
in dexteram partem abscedunt, et inter portandum
cantant hos tres versus Popule meus, a duobus aliis, Quia eduxi te; Quid ultra.
Quos versus singulos
sequitur a duobus aliis cantatum Agios o Theos, et
chorus Sanctus Deus. Bajuli crucis eam praesentantes
et nudantes (est enim huc usque cooperta) imponunt
antiphonam Ecce lignum crucis; et omnes
petunt veniam. Versus, Beati immaculati in via;
antiphona, Crucem tuam; versus, Deus, misereatur
nostri; antiphona, Dum fabricator; versus, O admirabile;