PL 149, col. 664
Antiquiores consuetudines Cluniacensis monasterii (Udalricus Cluniacensis), J. P
Evangelii post antiphonam, quamvis ter recantetur,
tamen adhuc et ipsius antiphonae melodia cantatur
cum alleluia; collecta Deus qui hanc. Processio quae
ad ecclesiam S. Mariae fieri solet, mutatur ad sanctam
crucem, sicut etiam in omni Sabbato, sed modo
cum responsorio, Dum transisset, sequente versu
et collecta cum tonali pronuntiatione, Dicite in nationibus:
Deus qui pro salute. Generale Mandatum
esset faciendum, nisi quod factum est in Coena Domini;
et hoc etiam constitutum est a beato Patre
Odilone, ut si festa praecipua in vespera Sabbati, Quae,
ut scriptum est, lucessit in prima Sabbati, id
est in Dominica, evenerint, Mandatum in quinta
feria praecedente anticipetur, ne fratribus prolixioribus
vigiliis laboraturis, Mandati quoque labor
accedat. Quod tenetur in quinque praecipuis festis;
et domnus abbas hoc superaddidit, commemorationem
sanctae Trinitatis; Vincula S. Petri; Festum
Omnium Sanctorum, S. Martini; Hypapantem Domini,
et Dedicationem Ecclesiae.
CAPUT XV. De ipsa nocte, vel die Resurrectionis Domini.
In ipsa nocte Dominicae Resurrectionis satis novi
quia vobiscum in nocturnis non concordamus agendis:
nam et psalmi, et lectiones, et responsoria
pariter ad duodenarium pertingunt, quanquam in
antiphonarum numero nisi tres antiphonae habeantur,
quarum prima cantatur super primos quoque
sex psalmos; secunda super alios sex; tertia super
cantica. De pulsandis primo omnibus signis pro
scilla; de tribus palliis super altare mittendis; de
incenso inter nocturnos ter circumferendo; de
responsoriis octavo et duodecimo, postquam semel
cantata fuerint, iterum repetendis, vacat (ut modo
dicam quod meminisse potes) jam in superioribus
dixisse, ubi mentionem feci de diversitate solemnitatum.
Ad matutinas laudes singularum antiphonarum
melodia repetitur cum alleluia. In die cum
hora una quaeque propriam habeat antiphonam, ut
in promptu est in antiphonario videre, ad Vesp.
super psalmos non antiphona sed tantum alleluia
ita, Jesum quem quaeritis. Ad processionem post
aquam benedictam, antiphona, Vidi aquam, etc,
cum Gloria Patri, proceditur ad ecclesiam S. Mariae
cum responsorio Veniens a Libano; vel cum
alio, quod tamen non finiatur sine Alleluia. Sequitur
antiphona. In die resurrectionis meae, alleluia.
Et, Sedit angelus, cum versu Crucifixum; ad introitum
ecclesiae antiphona, Christus resurgens;
in chorum redeundo antiphona, Et valde mane.
Inter. Si dicendum est in tali die collecta, cujus
supra in quodam loco meministi, id est, Via sanctorum.
Resp. Utique, nec in ulla solet Dominica remanere;
hujusmodi autem cantus ad processionem in
omni Dominica non mutatur usque ad Pentecosten,
excepto quod pro novissimo responsorio cantatur
aliud vel responsorium, vel antiphona de sanctis