PL 15, col. 1561

Expositio Evangelii secundum Lucam (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

pignus pignoris. Istae gratiam loquuntur, illi intus
operantur, pietatisque mysterium maternis adoriuntur
profectibus; duplicique miraculo prophetant matres
spiritu parvulorum. Exsultavit infans, repleta
est mater. Non prius mater repleta, quam filius:
sed cum filius esset repletus Spiritu sancto, replevit
et matrem. Exsultavit Joannes, exsultavit et Mariae
spiritus. Exsultante Joanne, repletur Elizabeth:
Mariam tamen non repleri Spiritu, sed spiritum
ejus exsultare cognovimus; incomprehensibilis
enim incomprehensibiliter operabatur in matre.
Et illa post conceptum repletur, ista ante conceptum.
[(Vers. 42, 43.)] Benedicta tu inter mulieres, et benedictus
fructus ventris tui. Et unde hoc mihi ut veniat

mater Domini mei ad me?
.
24.
Novit sermonem suum Spiritus sanctus, nec
umquam obliviscitur. Et prophetia non solum rerum
completur miraculis, sed etiam proprietate verborum.
Quis est iste fructus ventris, nisi ille de quo
dictum est: Ecce haereditas Domini filii, merces fructus
ventris [(Psal. CXXVI, 3)]
? Hoc est, haereditas Domini filii
sunt, qui merces sunt fructus illius, qui de Mariae ventre
processit. Ipse fructus ventris est, flos radicis, de quo
bene prophetavit Esaias dicens: Exiet virga de radice
Jesse, et flos ex radice ejus ascendet [(Esai. XI, 1)]
; radix
enim est familia Judaeorum, virga Maria, flos Mariae
Christus: qui veluti bonae arboris fructus pro nostrae
virtutis processu nunc floret, nunc fructificat in nobis,
nunc rediviva corporis resurrectione reparatur.
Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? 1290
.
25.
Non quasi ignorans dicit; scit enim
esse Spiritus sancti gratiam et operationem, ut mater
Prophetae a matre Domini ad profectum sui pignoris
salutetur: sed quasi non humani hoc meriti,
sed divinae gratiae munus esse cognoscat, ita dicit: Unde hoc mihi?
Hoc est, quantum bonum mihi
accidit; ut mater Domini mei veniat ad me? Non
cognosco meum. Unde hoc mihi, qua justitia,
quibus factis, pro quibus meritis? Non usitata haec
officia feminarum sunt: Ut veniat mater Domini
mei ad me. Miraculum sentio, cognosco mysterium:
mater Domini Verbo foeta, Deo plena est.
[(Vers. 44, 45.)] Ecce enim ut facta est vox salutationis
tuae in auribus meis, exsultavit gaudio infans in

utero meo: et beata quae credidisti.
.
26.
Vides non dubitasse Mariam, sed credidisse;
et ideo fructum fidei consecutam. Beata, inquit, quae
credidisti. Sed et vos beati, qui audistis, et credidistis;
quaecumque enim crediderit anima et concipit et
generat Dei Verbum, et opera ejus agnoscit. Sit
in singulis Mariae anima, ut magnificet Dominum: sit
in singulis spiritus Mariae, ut exsultet in Deo. Si secundum
carnem una mater est Christi; secundum
fidem tamen omnium fructus est Christus. Omnis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.