PL 15, col. 1293

Expositio in psalmum David CXVIII (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

nox te egestatis abducat a devotionis affectu. Hoc
est enim mandatum Legis, ut in nocte magis quaeras,
quando magis 1055 exaudiaris a Domino, et possis
dicere: In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit
me in latitudine [(Psal. CXVII, 5)]
.
35.
Sed nec quaerere perfunctorie abundat ad
gratiam, sed ut insistas et intendas muneri. Denique
ista vel Ecclesia vel anima, quae requisivit in cubili,
quaesivit in noctibus, primo non invenit; quia fortasse
in cubili quaesivit [(Cant. III, 2-4)] : sed posteaquam
surrexit, et abiit in civitatem (vide ne illam
civitatem in quam Dominus celebraturus pascha,
discipulos destinavit dicens [(Matth. XXVI, 18)] : Ite in
civitatem ad quemdam ), posteaquam in foro, ut dixi,
quaesivit, invenit quem dilexit, ubi oleum venditur,

quod exspectantes Sponsum emere consuerunt [(Matth.
XXV, 9)] , ubi jus, ubi leges. Si lex spiritalis, et forum
est utique spiritale, ubi disputant periti legis aeternae.
Quod forum non litibus tumultuosum est, sed Christi
tribunalibus gloriosum. Ubi quaesivit, inquam? In
foro: et post quaesivit in plateis, de quibus hi qui ad
patrisfamilias Evangelici prandium convenirent,
colligebantur, qui vocati excusandum se ab hujusmodi
epulis non putarunt [(Luc. XIV, 21)] . Posteaquam
in foro, inquam, et plateis quaesivit, incidit in eos
qui circumeunt civitatem [(Cant. III, 3)] : et tunc
demum potuit invenire quod quaesivit, fortasse eo
quod in tribulatione et metu posita magis inveniat
gratiam. Denique in posterioribus ait: Invenerunt me
qui circumeunt civitatem . . . . tulerunt mihi pallium
[(Cant. V, 7)] .
Habuit ergo certamen: sed qua ratione
supra non tulerint pallium, haereo reperire; nisi
forte quia ibi interrogasse se dixit: Numquid quem
dilexit anima mea, vidistis [(Cant. III, 3)]
? Quae Christum
loquebatur, nec exuta est pallio, et quem quaerebat,
invenit.
36.
Disce quemadmodum quaeratur Christus. Ab
his utique qui non perfunctorie quaerunt, sed violenter
retinent, sicut ista quae ait: Tenui eum, et non
dimisi eum [(Ibid., 4)]
, fide invenit, meditatione constrinxit.
Si bonos custodes accipimus, utique angeli
sunt. Qui ergo angelos transivit, Verbum invenit;
ideo non multum intervalli fuit, cum transivit ab
his, et invenit Jesum. Quomodo ergo infra tulerunt
pallium, nisi forte quia processu oppressae fidei

Ecclesia dum nudatur, a Domino plus amatur, exspolians
se veterem hominem, ut novum induat,
quem non operiunt indumenta, sed mentis secreta
clarificant: aut quia amictum sapientiae saecularis
ad Christum ventura deposuit? Et Noe exutus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.