PL 15, col. 1292

Expositio in psalmum David CXVIII (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

illam caliginem noctis non opertorium, sed incentivum
esse peccati? Cum somno et cibo fervent corpora,
tunc etiam vigor mentis sopore laxatur, somno
resolvitur: tunc irrepit impuri libido concubitus:
tunc perturbatur cor, squalor immunditiae non videtur,
castitatis puritas non consideratur, pudicitiae
gloria non recensetur. Nox erat quando Judas prodidit,
quando Petrus negavit.
32.
Illo igitur praecipue tempore justificationes
Dei animo retexendae sunt, relegenda mandata hortatoria.
Illa de castitate praecepta non absint: his
occupata mens flagrantiam libidinis, carnis restinguat
ardorem. Tene illud animo: Lavabo per singulas
noctes lectum meum [(Psal. VI, 7)]
. Quis enim stupris
deditus, flagitiis involutus, lavat per singulas

noctes lectum suum? Nescit flere qui flenda committit;
et cum sit ipse lacrymabilis, non habet poenae
lacrymas suae. At ille qui castigat corpus suum, et
sui sollicitus gubernator est, atque ingemiscens et
dolens lapsus superioris offensae quaerit quomodo
abluat eam fletibus poenitentiae, hic lavat per singulas
noctes lectum suum. Non dormianus ergo totis
noctibus: sed maximam partem earum lectioni et
orationibus deputemus.
33.
Audi Ecclesiae vocem quaerentis etiam in noctibus
Christum. In cubili, inquit, meo, in noctibus
quaesivi quem dilexit anima mea [(Cant. III, 1)]
. Accipe
secundum litteram. Quaesivit in noctibus orando,
deprecando, etiam lacrymis deplorando. Quaesivit
in noctibus; quia posuit tenebras latibulum suum;

ut quaerere eum sollicitius disceremus. Quaesivit igitur
in prophetis Ecclesia ex gentibus congregata, et
ideo credidit. Denique adventus Dominici testimonia
de prophetis evangelistae Paulusque posuerunt.
Unde scriptum est, quia nox nocti indicat scientiam [(Psal. XVIII, 3)]
.
Quaesivit in noctibus, in persecutionibus
et adversis, in tribulationibus et laboribus
duris. Nox est omnibus quibus non est perfecta securitas;
unde ait Dominus: Veniet nox, quando nemo
potest operari [(Joan. IX, 4)]
; cum in hoc mundo sum,
lux hujus mundi sum. Non ergo operemur in tenebris.
Si enim lucent opera nostra, non operamur in
tenebris, sed in lumine. Dies est quibus adest Christus:
nox est quibus se denegat.
34.
Non magnum ergo si tunc Domino gratias

agas, quando in prosperis et secundis es: sed si
tunc adhaereas Christo, quando te persecutor exagitat,
quando aliqua procella perturbat. Amisisti
filium? In illo dolore, in illa nocte, in illa destitutione
memento Domini Dei tui; ne quasi non exauditus,
ingratus sis, et in tua praevariceris aerumna. Pulsus
es in exsilium? Memento Domini Dei tui; ne patriae
interdictae tibi, charitatem Deo praeferas. Alicujus
divitis oppressus potentia amisisti proprias facultates,
indiges sumptu? Memento Domini Dei tui, ne

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.