PL 15, col. 1649

Expositio Evangelii secundum Lucam (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

Et sanabat hos quidem, sed in inferioribus relinquebat. 1367
.
47.
Videns autem turbas, ut legisti, ascendit
in montem. Et cum sedisset, ascenderunt ad eum
discipuli ejus [(Matth. V, 1)]
. Evangelizaturus enim,
et benedictionum de thesauro divinitatis prompturus
oracula, incipit esse sublimior. Hic autem etsi
in humili stabat, tamen oculos alte levavit. Sic
enim etiam cum Lazarum suscitaret, infremuit spiritu [(Joan. XI, 33)] :
sic etiam caput levavit, cum
mulieri adulterae peccata donaret [(Joan. VIII, 10)] . Quid
est enim levare oculos, nisi interius lumen aperire?.
48.
Denique sanctus Matthaeus: Aperuit, inquit, os suum
[(Matth. V, 2)]
, thesauros scilicet sapientiae
et scientiae Dei reclusis adytis templi sui. Ora reseravit:

ergo et tu aperi os tuum, sed prius ut aperiatur
implora. Si enim Paulus in apertione oris sui
implorat auxilium, multo magis implorare te convenit [(Ephes. VI, 19)] .
Ostendit etiam tibi clavem scientiae,
qua os aperire tuum debeas, dicens Propheta: Aperi os tuum verbo Dei
[(Prov. XXXI, 9)]
. Verbum
Dei clavis tui oris est: clavis scientiae oris tui clavis
est, qua laxatis silentii catenis, imperitiae claustra
reserantur.
[(Vers. 20, 21, 22.)] Beati, pauperes spiritu, quia
vestrum est regnum Dei. Beati qui nunc esuriunt et sitiunt,
quia saturabuntur. Beati, qui nunc fletis; quia
ridebitis. Beati eritis, cum vos oderint homines.
.
49.
Quatuor tantum beatudines sanctus Lucas Dominicas
posuit, octo vero sanctus Matthaeus (Matth.

V, 3, et seq.): sed in his octo illae quatuor sunt, et
in istis quatuor illae octo. Hic enim quatuor velut
virtutes amplexus est cardinales: ille in illis octo
mysticum numerum reservavit. Pro octava enim
multi scribuntur psalmi [(Psal. VI, 1, et XI, 1)] , et
mandatum accipis octo illis partem dare fortasse benedictionibus [(Eccles. XI, 2)] ;
sicut enim spei nostrae
octava perfectio est: ita octava summa virtutum est.
50.
Sed prius quae sunt ampliora videamus. Beati,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.