PL 15, col. 1633

Expositio Evangelii secundum Lucam (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

cum ipse Satanas et angeli sui sedem quam acceperunt,
servare non possint?
Cap. V
[(Cap. V. -- Vers. 3.)] Ascendens autem in unam navim,
quae erat Simonis, rogavit ut inducerent a terra
aliquantulum.
.
68.
Ubi Dominus multis impertivit varia genera
sanitatum, nec tempore, nec loco coepit ab studio
sanandi turba cohiberi. Vesper incubuit, sequebantur:
stagnum occurrit, urgebant. Et ideo ascendit in
Petri navim. Haec est illa navis quae adhuc secundum
Matthaeum fluctuat [(Matth. VIII, 24)] , secundum
Lucam repletur piscibus; ut et principia Ecclesiae
fluctuantis, et posteriora exuberantis agnoscas; pisces
enim sunt, qui hanc enavigant 1353 vitam.
Ibi adhuc discipulis Christus dormit, hic praecipit.

Dormit enim trepidis, perfectis vigilat. Sed quemadmodum
dormiat Christus, audisti dicentem in Propheta: Ego dormivi, et cor meum vigilat
[(Cant. V, 2)]
.
69.
Et sanctus Matthaeus recte non praetermittendum
putavit aeternae indicium potestatis, ubi imperat
ventis [(Matt. VIII, 26)] . Non est enim humana doctrina,
sicut audistis Judaeos dicere, verbo imperat spiritibus [(Luc. IV, 36)] :
sed coelestis majestatis insigne.
Quod turbatum sedatur mare, et divinae vocis imperio
obsequuntur elementa, atque insensibilia sensum
accipiunt obsequendi; divinae mysterium gratiae revelatur.
Quod fluctus mitescunt saeculi, verbo immundus
spiritus conquiescit; non alterum altero refellitur,
sed utrumque celebratur. Habes miraculum in
elementis, habes documentum in mysteriis.

.
70.
Ergo quia sanctus Matthaeus illa praelibaverat,
sanctus Lucas eam sibi navim, in qua Petrus piscaretur,
elegit. Non turbatur ista quae Petrum habet,
turbatur illa quae Judam habet. Etsi multa illic discipulorum
merita navigabant; tamen eam adhuc perfidia
proditoris agitabat. In utraque Petrus: sed qui
suis meritis firmus est, turbatur alienis. Caveamus
igitur perfidum, caveamus proditorem; ne per unum
plurimi fluctuemus. Ergo non turbatur haec navis in
qua prudentia navigat, abest perfidia, fides spirat.
Quemadmodum enim turbari poterat, cui praeerat is,
in quo Ecclesiae firmamentum est? Illic ergo turbatio,
ubi modica fides: hic securitas, ubi perfecta
dilectio.
71.
[(Vers. 4.)] Denique etsi aliis imperatur ut laxent

retia sua; soli tamen Petro dicitur: Duc in altum,
hoc est, in profundum disputationum. Quid enim tam
altum, quam altitudinem divitiarum videre, scire Dei
Filium, et professionem divinae generationis assumere?
Quam licet mens non queat humana plenae
rationis investigatione comprehendere; fidei tamen
plenitudo complectitur. Nam etsi non licet mihi scire
quemadmodum natus sit; non licet tamen nescire

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.