PL 15, col. 1625
Expositio Evangelii secundum Lucam (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
est corona deliciarum: Corona enim deliciarum
obumbrabit te [(Prov. IV, 9)]
. Et alibi: Scuto bonae voluntatis suae circumdabit te
[(Psal. V, 13)]
. Gloria
quoque et honore quem dilexit Dominus, coronavit [(Psal. VIII, 6)] .
Ergo qui vult coronam dare, tentationes
suggerit. Et si quando tentaberis, cognosce quia
paratur corona. Tolle martyrum certamina, tulisti
coronas: tolle cruciatus, tulisti beatitudines.
42.
Nonne tentatio Joseph virtutis est consecratio?
Nonne injuria carceris corona est castitatis?
Quemadmodum regni in Aegypto consortium potuisset
adipisci, nisi venditus fuisset a fratribus? Quod
Dei factum arbitrio, ut justus probaretur, ipse
monstravit, dicens: Quemadmodum fieret in hodierno,
ut pasceretur populus multus [(Gen. L, 20)]
? Non debemus
igitur tentationes saeculi pro malis timere, quibus
bona praemia comparantur: sed magis rogare
contemplatione conditionis humanae; ut eas tentationes
subeamus, quas ferre possimus.
[(Vers. 14.)] Et regressus est Jesus in virtute Spiritus,
in Galilaeam.
.
43.
Completur hoc loco prophetia Esaiae dicentis: Regio Zabulon, et terra Nephthalim, et caeteri paraliam
inhabitantes,
et qui secus maritima, et 1346 trans
Jordanem Galilaeae gentium, populus qui sedebat in umbra
mortis, lucem viderunt magnam [(Esai. IX, 1 et 2)]
.
Quis est enim lux magna, nisi Christus qui illuminat
omnem hominem venientem in hunc mundum?.
44.
[(Vers. 17.)] Deinde librum accepit, ut ostenderet
se ipsum esse qui locutus est in Prophetis:
et removeret sacrilegia perfidorum, qui alium Deum
dicunt veteris Testamenti, alium novi: vel qui initium
Christi dicunt esse de virgine: quomodo enim
coepit ex virgine, qui ante virginem loquebatur?
[(Vers. 18.)] Spiritus Domini super me.
.
45.
Vides Trinitatem coaeternam atque perfectam.
Ipsum loquitur Scriptura Jesum Deum hominemque,
in utroque perfectum: Deum loquitur et Patrem, et
Spiritum sanctum. Spiritus enim sanctus cooperator
ostenditur, quando corporali specie sicut columba
descendit in Christum; cum Dei Filius baptizaretur
in fluvio, Pater loqueretur e coelo. Quod igitur majus
quaerimus testimonium, quam quod se fuisse qui locutus
est in Prophetis, propria voce signavit? Ungitur
oleo spiritali, et virtute coelesti; ut paupertatem
conditionis humanae thesauro resurrectionis rigaret
aeterno, captivitatem mentis averteret, caecitatem
illuminaret animorum, annum Domini perpetuis diffusum
temporibus praedicaret, qui redire in orbem
laboris nesciat, continuationem fructus hominibus et
quietis indulgeat. Atque ille ita ad omnia se curvavit