PL 15, col. 1612
Expositio Evangelii secundum Lucam (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
matrem, accipiet virtutem Damasci, et spolia Samariae [(Esai. VIII, 4)]
.
Hic enim est puer cujus incunabula
Magi spoliis orientalibus referserunt [(Matth. II, 11)] ;
quia gens ante Christum incredula, de exuviis idolorum,
mutata jam fide, manubias obtulit Domino
triumphales.
50.
Haec tibi, frater, de generatione Christi non
incognita putavi prolixius prosequenda; ne quis
cum ista in Evangelio minus attento animo recenseret,
aliquatenus fluctuaret: quae sancti evangelistae
ad majora miracula, et diviniora Domini gesta properantes,
perstringenda brevius, quam diffundenda
uberius putaverunt. Eorum igitur more, qui satis
putant ignaris viarum quasi notas quasdam itineris
et semitas demonstrare, spiritalis viae semitas colligentes,
videro utrum secundo veritatis eventu, certe
religioso fidei ductu in mysteriorum secreta contendimus:
verentes ne quis ista cum legerit, quod proverbialiter
dicitur, quasi puer machaeram, tractare
per infantiam fortia arma nesciret, magisque vulnus
ex imprudentia, quam salutem ex lectione sentiret.
Infirmos enim tela sua vulnerant, nec potest bene
uti armis, qui ea ferre non noverit. Et ideo circa fidem
vir perfectus exigitur, in quo non per humum
scientiae reptet infantia, non debilis quaedam, nec
carens sensibus mysticae cognitionis titubet aetas,
quae virtute juventutis amissa, coronam gloriosi certaminis
non requirat, et senescentis aquilae modo,
quae prius aut leporem rapere pedibus consuerat,
aut anserem, aevo fessa minorum avium implumes fetus
requirat, qui solidiorem cibum afferre non possint.
.
LIBER QUARTUS.
sed confecisse cursum, qui descendit in portum.
2.
Et plerisque in locis fortasse amoenitas ipsa
locorum invitet praetermeantem. Nam si Ulyssem
illum, ut fabulae ferunt (licet et Propheta dixerit: 1334
Habitabunt in ea filiae Sirenum [(Esai. XIII, 21)]
:
etsi non dixisset propheta, nemo tamen jure reprehenderet;
cum et gigantes [(II Reg. V, 22, et XXIII, 13)] ,
et vallem Titanum Scriptura comprehenderit); si
ergo Ulyssem Illum post decem annorum exsilia
quibus bellatum in llio est, decemque erroris annos
festinantem ad patriam, Lotophagi suavitate baccarum
tenere potuerunt: si horti Alcinoi retardarunt;
si postremo Sirenes cantu vocis illectum, ad illud
famosum voluptatis naufragium pene deduxerant,
nisi adversus illecebrosae sonitus cantilenae inserta