PL 15, col. 1599
Expositio Evangelii secundum Lucam (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
Quod fieri potuit, si ei vitae quae prior manum misit,
hoc est, actum ostendit suum, consequens fuisset
ejus vitae militia quae secuta est. Multo enim melius,
si circumcisus populus vitam majorum voluisset imitari;
sic enim fuisset una sepis, una maceria, una
aedificatio priorum ac sequentium. Sed quia primum
illum vitae actum posterioris infirmitas non potuit
implere, incisione sine dubio facta sepis ejus sive
maceriae, quae secundum Deum aedificata erat, tamquam
medius paries interjectus est; ut illa sepis,
hoc est, perpetua atque continua bonorum morum
aedificatio rumperetur. Sepis enim est qua ager circumdatur
fructuosus, furis removetur incursus, quae
culta concludit, deserta secernit. Maceria quoque domum
claudit: haec si maneat, domus tuta est. Denique,
Auferam,
inquit, maceriam ejus, et erit in direptionem [(Esai. V, 5)]
.
25.
Optemus ut haec integra sit maceria domus
nostrae, domus spiritalis quae in nobis est, non enim 1323
ab homine exaedificari potest, sed a Deo vivo,
qui ait: Et maceriam circumdedi [(Esai. V, 2)]
. Perdiderunt
igitur salutem qui maceriam perdiderunt.
Maneat ergo maceria, maneat haec sepis. Vis scire
quam sit utilis sepis? Sepi aures tuas spinis et tribulis,
et noli audire linguam nequam [(Eccli. XXVIII, 28)]
. Sepis
enim ista te defendit a culpa.
26.
Ergo Dominus Jesus qui postea secundum carnem
venit in lucem, veteris illius munitionem sepis
instaurans, in majorum nos actum et antiquam simplicitatem
fidei reformavit. Unde de eo et propheta
dixit: Vocaberis aedificator sepis (Esai LVIII, 12). Tulit
enim illum obicem qui unitatem mentis et corporis,
seriemque vitae simplicis dividebat; atque ipse
factus est pax nostra, qui fecit utraque unum, et
medium parietem sepis solvit. Quem parietem exponit
Apostolus inimicitias esse in carne [(Ephes. II,
14)] . Has ergo inimicitias tulit Dominus, et pacem refudit,
legemque mandatorum in decretis evacuavit;
ut duos conderet in uno novo homine: in quo non
solum exteriorem et interiorem, sed etiam Judaeum
significat et Graecum, ut esset omnia et in omnibus
Christus. Dominus enim sabbati, superstitionem tulit
sabbati corporalis, et quasi medium solvit Legis parietem:
qui nos ab ea pietate quae secundum Deum est,
decretorum difficultate prohibebat, eo quod juxta
Moysi legem non erat facile atque possibile gentibus
militare Deo, cum inanis superstitio Judaeorum
purum affectum gentium a subeunda observatione
revocaret. Quid ergo? Lex inutilis? Absit: sed utilis
incredulis, infirmis necessaria, quae lubricos et
errantes praecepti salutaris austeritate cohiberet, et
observationum attentione concluderet. Bona autem
Lex est, quia spiritalis. Ei ergo non bona, qui non