PL 15, col. 1653

Expositio Evangelii secundum Lucam (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

mereri. Sed quia et primum praemium regnum coelorum
est, et ultimum praemium regnum coelorum est:
numquid aequale praemium incipientibus atque perfectis
est? Ne forte mystice docemur quia est primum
regnum coelorum illud apostolicum: Dissolvi et esse
cum Christo [(Philip. I, 23)]
. Habes primum regnum,
quando sancti rapiuntur in nubibus obviam Christo
in aera; multi enim dormientium surgent; isti in vitam
aeternam, illi in opprobrium. Primum ergo regnum
coelorum sanctis propositum est in absolutione
corporis; secundum regnum coelorum est post resurrectionem
esse cum Christo. Cum fueris in regno
coelorum, tunc processus est mansionum; etsi unum
regnum, diversa tamen merita sunt in regno coelorum.
Post resurrectionem terram tuam incipies

possidere, absolutus a morte. Ille enim cui dicitur: Terra es, et in terram ibis
[(Gen. III, 19)]
, non possidet
terram suam; non enim potest esse possessor, qui
non capit fructum. Absolutus igitur per Dominicam
crucem (si tamen intra jugum Domini fueris inventus)
consolationem in ipsa possessione reperies:
consolationem sequitur delectatio, delectationem divina
miseratio. Quem autem Dominus miseratur, et
vocat; qui vocatur, videt vocantem; qui Deum viderit,
in jus divinae generationis assumitur: tuncque
demum quasi Dei Filius, coelestis regni divitiis delectatur.
Ille igitur incipit, hic repletur. Nam et intra
hoc saeculum multi in imperio Romano sunt; sed majorem
imperii gratiam qui propiores imperatori sunt,
consequuntur.

.
62.
Nunc dicamus quemadmodum in quatuor benedictionibus
sanctus Lucas benedictiones sit octo
complexus. Et quidem scimus virtutes esse quatuor
cardinales, temperantiam, justitiam, prudentiam,
fortitudinem. Qui pauper est spiritu, avarus non est.
Qui flet, non superbit; sed mitis est et pacatus. Qui
luget, humiliatur. Qui justus est, non negat quod
scit omnibus ad usum communiter datum. Qui miseretur,
largitur de suo. Qui suum donat, non quaerit
alienum, nec dolum proximo struit.
63.
Connexae igitur sibi sunt concatenataeque virtutes;
ut qui unam habet, plures habere videatur: 1371
et sanctis una competit virtus, sed ejus quae
fuerit uberior, uberius est praemium. Quanta hospitalitas
in Abraham! quanta humilitas [(Gen. XVIII, 2)] !

quanta sanctitas, ut fratris filium ab hoste servaret [(Gen. XIV, 16)] !
et quanta abstinentia, ut nihil de
praeda quaereret [(Ibid., 23)] ! Sed quia fide praestitit,
fidei prae caeteris meruit principatum [(Gen. XV, 6)] .
Ergo unicuique plura praemia, quia plura incentiva
virtutum; sed quod in aliquo merito copiosius, hoc
etiam in praemio redundantius.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.