PL 15, col. 1654

Expositio Evangelii secundum Lucam (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

.
64.
Beati igitur pauperes spiritu. Habes temperantiam,
quae a peccato abstinet, saeculum calcat, illecebrosa
non quaerit.
65.
Beati qui esuriunt et sitiunt; qui enim esurit,
esurienti compatitur, compatiendo largitur, largiendo
fit justus; quia Justitia ejus manet in aeternum [(Psal.
CXI, 9)]
. Unde in Matthaeo sitim et famem intelligimus
spiritalem, qua cibus justitiae desideratur aut potus;
quia virtus quasi materia quaedam virtutum est, ut
justus aequalem se inferioribus praestet, dolum excludat,
veritatem requirat.
66.
Beati qui nunc fletis, quia ridebitis. Habes prudentiam,
cujus est flere occidua, et ea quae aeterna
sunt quaerere; lugere saecularia, quae seipsa compugnent:
Deum pacis inquirere, qui stulta mundi

elegit, ut confundat sapientes; et qui ea quae non
sunt destruat, ut quae sunt, possit adipisci.
67.
[(Vers. 23.)] Beati eritis cum vos oderint homines.
Habes fortitudinem, sed eam quae non odium mercatur
ex crimine; sed persecutionem patiatur ex fide;
sic enim ad passionis pervenitur coronam, si gratiam
hominum negligas, divinam sequaris. Denique ut
scias consummationem esse fortitudinis passionem: Secundum haec,
inquit, faciebant prophetis patres eorum;
quia prophetas Judaei usque ad mortem corporis
persecuti sunt. Est etiam fortitudinis iram vincere,
indignationemque cohibere; ac per hoc fortitudo
animum juxta corpusque confirmat, nec perturbari
sinit timore aliquo vel dolore; quibus velut pravis

interpretibus plerumque percellimur.
68.
Ergo temperantia cordis habet animique
munditiam, justitia misericordiam, pacem prudentia,
mansuetudinem fortitudo.
[(Vers. 24.)] Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem
vestram!
.
69.
Licet in pecuniariis copiis multa sint lenocinia
delictorum; pleraque tamen sunt etiam incentiva
virtutum. Quamquam virtus subsidia non requirat, et
commendatior sit collatio pauperis, quam divitis liberalitas;
tamen non eos qui habeant divitias, sed
eos qui uti his nesciant, sententiae coelestis auctoritate
condemnat. Nam ut ille pauper laudabilior, qui
prompto largitur affectu, 1372 nec impendentis egestatis
repagulis inhibetur, inopemque se non putat, qui

habet quod naturae satis est; ita hic dives criminosior,
qui vel Deo referre gratiam de eo debuit quod accepit,
nec censum ad communem usum datum sine usu
abdere, defossisque terrae incubare thesauris. Non
census igitur, sed affectus in crimine est. Et quamquam
tota aetate custodiae miserabilis sollicitas avara

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.