PL 15, col. 1665

Expositio Evangelii secundum Lucam (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

Et calamum tuum, hoc est, carnem tuam
tinge non atramento, sed spiritu Dei vivi; ut quod
scribis, aeternum sit. Tali calamo Paulus illam epistolam
scripsit, de qua dicit: Epistola nostra vos
estis . . . . . scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi [(III Cor. III, 2 et 3)]
.
Tinge carnem tuam in Christi
sanguine sicut scriptum est: Ut tingatur pes tuus
in sanguine [(Psal. LXVII, 24)]
. 1381 Et tu ergo vestigium
animi tui, et mentis incessum indubitata confessione
crucis Dominicae tinge. Tingis carnem tuam
in Christi sanguine, si vitia diluas, peccata detergas,
mortem Christi in tua carne circumferas, sicut
Apostolus ait: Mortificationem Jesu Christi in corpore
nostro circumferentes [(II Cor. IV, 10)]
. Noli ad terrena
inflecti, ne tuam arundinem frangas. Et ideo de

Christo, quia non erat ad terrena curvandus, prophetatum
est: Arundinem quassatam non confringet [(Esai. XLII, 3)]
;
quoniam carnem quam peccata quassaverant,
resurrectionis virtute solidavit. Bona
arundo caro Christi, quae serpentis diaboli caput, et
mundanae cupiditatis illecebras patibulo crucis affixit.
[(Vers. 24, 25.)] Sed quid existis in desertum videre?
Arundinem vento moveri? Quid existis videre? Hominem
mollibus vestimentis indutum?
.
107.
Non hic Domini sermo de vestibus; quamquam
plerosque mollioris cura vestis effeminet, qui
quasi lanae onus ferre non possint, sericas vestes tectis
per terram verrunt vestigiis, usuque faciunt ut
amictus oneri sit. Sed tamen alia videtur hic indumenta
signare, et nisi fallor, humana corpora quibus

anima nostra vestitur. Denique et Joseph tunica
ad speciem Dominici corporis cruentata est [(Gen.
XXXVII, 31)] . Et Apostolus ait: Exuens se carnem,
principatus et potestates omnes traduxit [(Coloss. II, 15)]
.
Quid aliud ostendit, nisi vice indumenti corpus
fuisse, quo se ista exspoliavit Dominus in passione,
ut divinitas libera immunisque maneret injuriae? Totus
igitur hic locus exemplo nos prophetico ad virtutem
subeundae passionis hortatur. Denique addidit:
[(Vers. 25.)] Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus
regum sunt.
.
108.
Sunt etiam mollia indumenta deliciosi actus
et mores: propter quod nos hortatur Apostolus [(Coloss. III, 9 et 10)] ,
ut exspoliantes veterem hominem

cum actibus ejus induamus novum, in quo non
dulcis illecebra sit, ludusque lasciviae, sed usus laboris
et fructus; eo quod tenera corporis cura, luxuque,
et lasciviarum cupiditate mollitos nequaquam
coelestis aula suscipiat, ad quam duris laboriosae
gradibus virtutis ascenditur. Hi vero quibus fluida
deliciis membra solvuntur, regni coelestis extorres,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.