PL 15, col. 1697

Expositio Evangelii secundum Lucam (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

omnibus fidem, suscitans eum ab inferis [(Act. XVII,
31)]
. Qui enim tractat, debet audientium considerare
personas; ne prius irrideatur quam audiatur. Quomodo
enim Athenienses crederent quia Verbum caro
factum est, et de Spiritu sancto Virgo concepit, qui
irridebant quia resurrectionem audierant mortuorum [(Ibid., 32)] ?
Tamen et Dionysius Areopagites credidit,
et alii crediderunt in virum; ut in Deum crederent [(Ibid., 34)] .
Quid interest, quo quisque credat
ordine? Non in principiis perfecta quaeruntur: sed de
principiis ad ea quae perfecta sunt pervenitur. Ergo
tali Athenienses informavit praecepto: talis nobis
apud gentiles ordo servandus est.
106.
At vero cum Judaeos alloquerentur apostoli,
ipsum Christum esse dicebant qui propheticis nobis

esset promissus oraculis: quem non prius auctoritate
sua Dei filium nominabant: sed virum probatum,
virum justum, virum a mortuis suscitatum, illum
virum de quo dictum est in prophetis: Filius meus es
tu, ego hodie genui te [(Act. II, 22, et III, 14, et XIII, 33,
ex Psal. II, 7)]
. Ita ergo et tu ad ea quae difficile creduntur,
auctoritatem divini sermonis adscisce, et promissum
ejus adventum prophetarum voce designa:
resurrectionem quoque multo ante compertam Scripturarum
testimoniis edoceto, non usitatam cum caeteris
atque communem; ut in ipsa suscitati corporis
assertione, aeternae testimonium divinitatis acquiras.
Cum enim caeterorum corpora corruptionem probaveris
subiisse post mortem, hunc utique de quo dicitur: Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem
(Psal.

XV, 10), comprobas humanae fragilitatis expertem,
probas humanae conditionis merita supergressum,
Deo magis quam hominibus conferendum. 1410
.
107.
Quod si ad sacramenta fidelium tendens
catechumenus imbuendus sit, dicendum quia
unus est Deus ex quo omnia, et unus Jesus Christus
per quem omnia [(I Cor. VIII, 6)] : non duos dominos
esse dicendos: perfectum quidem Patrem, perfectum
esse et Filium; sed unius Patrem et Filium esse
substantiae: Verbum aeternum aeterni Dei, non quod
profertur, sed quod operatur; ex patre genitum, non
voce editum. Prohibentur ergo apostoli evangelizare
eum Dei Filium, ut evangelizarent postea crucifixum.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.