PL 15, col. 1767

Expositio Evangelii secundum Lucam (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

.
5.
Dimittis ergo uxorem quasi jure, sine crimine;
et putas id tibi licere, quia lex humana non prohibet;
sed divina prohibet. Qui hominibus obsequeris,
Deum verere. Audi legem Domini, cui obsequuntur
etiam qui leges ferunt: Quae Deus conjunxit, homo
non separet [(Matth. XIX, 6)]
.
6.
Sed non solum hic coeleste praeceptum, sed
quoddam etiam opus Dei solvitur. Paterisne, oro,
liberos tuos, vivente te, esse sub vitrico; aut incolumi
matre, degere sub noverca? Pone, si repudiata
non nubat. Et haec viro tibi debuit displicere, cui
adultero fidem servat? Pone, si nubat. Necessitatis illius
tuum crimen est; et conjugium quod putas,
adulterium est. Quid enim refert, utrum id aperta
criminis confessione, an mariti specie adulter admittas;

nisi quod gravius est legem criminis fecisse,
quam furtum?.
7.
Sed fortasse dicit aliquis: Quomodo Moyses
mandavit dari librum repudii, et dimittere uxorem [(Deut. XXIV, 1)]
?
Qui hoc dicit, Judaeus est; qui hoc
dicit, Christianus non est. Et ideo quia hoc objicit,
quod objectum est Domino, respondeat ei Dominus: Ad duritiam,
inquit, cordis vestri permisit vobis Moyses
dare librum repudii, et dimittere uxores: ab initio
autem non fuit sic [(Matth. XIX, 8)]
. Moyses permisit,
inquit, non Deus jussit; ab initio autem Dei lex est.
Quae est lex Dei? Relinquet homo patrem et matrem,
et adhaerebit uxori suae, et erunt ambo in carne una [(Gen. II, 24)]
.
Ergo qui dimittit uxorem, carnem suam
scindit, dividit corpus.
1472 8. Ostendit autem hic locus, quae propter
fragilitatem humanam scripta sunt, non a Deo scripta.
Unde et Apostolus: Denuntio, inquit, non ego, sed
Dominus, uxorem a viro non discedere [(I Cor. VII, 10)]
.
Et infra: Caeteris, inquit, ego dico, non Dominus: si
quis frater infidelem habet uxorem, et relinquit eam [(Ibid., 12)]
.
Itaque ubi est impar conjugium, lex Dei
non est. Et addidit: Quod si infidelis discedit, discedat [(Ibid., 15)]
.
Simul idem Apostolus negavit legis
esse divinae, ut conjugium qualecumque solvatur;
nec ipse praecepit, nec dedit deserenti auctoritatem,
sed culpam abstulit destituto. Haec moraliter.
.
9.
[(Vers. 17.)] Tamen quia supra proposuit regnum
Dei evangelizare, et cum dixisset de Lege unum apicem
non posse cadere, subjecit: Omnis qui dimittit

uxorem suam, et ducit alteram, moechatur. Recte admonet
Apostolus dicens sacramentum hoc magnum esse
de Christo et Ecclesia [(Ephes. V, 32)] . Invenis igitur
conjugium quod nemo dubitet a Deo conjunctum,
cum ipse dicat: Nemo venit ad me, nisi Pater meus
qui misit me, attraxerit eum [(Joan. VI, 44)]
; ille enim
solus potuit has nuptias copulare. Et ideo mystice
Salomon dixit: A Deo praeparabitur viro uxor (Prov.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.