PL 15, col. 1807

Expositio Evangelii secundum Lucam (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

in Illyrico exsules patriae Gothorum exsilia fecerunt,
et nondum est finis. Quae omnium fames, lues pariter
boum atque hominum, caeterique pecoris; ut
etiam qui bellum non pertulimus, debellatis tamen
nos pares fecerit pestilentia! Ergo quia in occasu
saeculi sumus, praecedunt quaedam aegritudines mundi.
Aegritudo mundi est fames, aegritudo mundi est pestilentia,
aegritudo mundi est persecutio.
11.
Sunt autem et alia bella quae vir sustinet christianus,
diversarum quoque praelia cupiditatum, studiorumque
conflictus, multoque graviores domestici
hostes, quam extranei. Nunc avaritia stimulat, nunc
accendit libido, nunc metus terret, nunc iracundia
exagitat, nunc ambitio movet, nunc terrere tentant
spiritalia nequitiae, quae sunt in coelestibus (Ephes. VI,

12). Itaque quasi quibusdam urgetur praeliis, et quibusdam
terrae motibus quatitur mobilis animi nutantis
affectus.
12.
Sed fortior dicit: Si consistant adversum me
castra, non timebit cor meum; si exsurgat adversum
me praelium, in hoc ego sperabo [(Ps. XXVI, 3)]
. Stat in
acie ferens hosti obvium pectus, etiam si quis Golias
exsurgat 1507 immitis atque praecelsus [(I Reg.
XVII, 4)] ; timentibus tamen caeteris, exsurget humilis
quasi David, regis abjiciens arma terreni, sumens
fidei tela leviora, et triplici sparto jaculum purae
confessionis intorquens, persecutoris vulnerat impudentiam,
contemptor minarum, negligens potestatum,
etiam idoneus in quo Christus loquatur. Alibi Christus,
alibi Pater, alibi Spiritus loquitur Patris. Non

discordant ista, sed congruunt. Quod unus loquitur,
tres loquuntur; quia vox una est Trinitatis. Huic
victori, qui suo Goliam gladio peremerit, dum mortem
pro Christo excipit, fugatis Allophylis, occurrunt
juvenculae, illae scilicet sicut aquilae, dicentes: Percussit Saul in millibus, David in decem millibus
[(I Reg. XVIII, 7)]
.
Quod indicio est, victores saeculi
principibus anteferri. Denique mortuis regibus, in
perpetuum martyres regnum coelestis gratiae honore
succedunt; et illi fiunt supplices, hi patroni.
13.
Est et alius Goliae gladius [(I Reg. XXI, 9)] ,
aliud diaboli telum, sermo scilicet haereticorum,
quem vir psallere sciens arripit, ut adversarium vincat,
audiens hic bella, non patiens, nec alicujus
vento doctrinae mobilis inquietus [(Ephes. IV, 14)] ,

nesciens famem verbi [(Amos VIII, 11)] , et Scripturae
coelestis ubertate satiatus, qui vanis haereticum vocibus
personantem lacessere non reformidet. Tunc
qui est infirmus, exspectet; ne praejudicium caeteris
faciat congressu impari. Veniat David, cui Christus
os aperiat ad eloquenda mysteria: veniat ille Nazaraeus [(Judic. XVI, 17)] ,
cujus capillus non cadat, vel

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.