PL 15, col. 1832
Expositio Evangelii secundum Lucam (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
triumphalem praeibat bona pompa resurgentium defunctorum.
Solet etiam titulus subjugatarum gentium
numerum designare. Sit in illis triumphis ordine
quodam digesta miserabilis devictarum, pereuntium
contumeliosa captivitas nationum: hic redemptarum
gentium vernat gratia: digni tanto triumpho jugales,
ut coelum, terra, maria, inferna a corruptela mutentur
ad gratiam.
112.
Scribitur autem titulus, et super crucem
ponitur, non infra crucem; quia principium super
humeros ejus. Principium autem quid est, nisi sempiterna
virtus ejus, atque divinitas? Unde et ipse interrogatus
quis esset, respondit: Principium, qui et
loquor vobis. Legamus hunc titulum:
Jesus, inquit, Nazarenus rex Judaeorum.
.
113.
Merito supra crucem titulus; quia non humani
corporis, sed divinae potestatis est regnum quod
habet Christus. Merito supra crucem titulus; quia
licet in cruce erat Dominus Jesus, super crucem tamen
regis majestate radiabat. Vermis in cruce,
scarabaeus in cruce: et bonus vermis qui haesit in ligno,
bonus scarabaeus qui clamavit e ligno. Quid
clamavit? Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Clamavit
latroni: Hodie mecum eris in paradiso. Clamavit
quasi scarabaeus: Deus, Deus meus, quare me
dereliquisti? Et bonus scarabaeus, qui lutum corporis
nostri ante informe ac pigrum virtutum versabat
vestigiis: bonus scarabaeus, qui de stercore erigit
pauperem. Erexit Paulum, qui aestimatus est ut
stercora: erexit et Job qui sedebat in stercore. Non
mediocris ergo titulus.
114.
Ipse autem crucis locus, vel in medio, ut
conspicuus omnibus: vel supra Adae, ut Hebraei
disputant, sepulturam. Congruebat quippe ut ibi vitae
nostrae primitiae locarentur, ubi fuerant mortis
exordia.
115.
Dividuntur vestimenta, aliis aliud sorte defertur;
Dei enim spiritus non humana opinione
comprehenditur, sed quasi quodam eventu inopinatus
illabitur. Et fortasse milites isti quatuor Evangelistarum
habebant typum, qui scripserunt titulum,
quem omnes legamus. Lego titulum regis Judaeorum,
cum lego: Regnum meum 1529 non est de hoc