PL 150, col. 1640
De gestis pontificum Anglorum (Willelmus Malmesburiensis), J. P. Migne · Praefatio in sua astronomica (Wilhelmus Hirsaugiensis), J. P. Migne
omni munere saecularium functionum efficiuntur
immunes; sicut professionis eorum regula protestatur,
Deo penitus vacent; et ejus solius sint intenti
servitio, pro cujus majestatis reverentia non solum
ab oneribus temporalium ditionum sunt liberi; sed
etiam amore religionis maximo honore sunt digni.
Unde poscente a nobis religione vestra, ut auctoris
nostri beati Petri apostolorum principis vice, cui
Creator et Redemptor noster Dominus Jesus Christus
claves ligandi atque solvendi in coelo atque in
terra dignatus est impertire; cujus et nos licet impares
ministerio fungimur, et Ecclesiam ejus Dei
dignatione disponimus: monasterium beatorum
apostolorum Petri et Pauli, quod Meldum religiosae
memoriae condidit, quod etiam nunc Meldumesburge
vocatur, situm in provincia Saxonia, atque aliud
monasterium, quod in honore sancti Joannis Baptistae
est in eadem provincia positum juxta flumen,
qui vocatur From; quae tuam religionem Deo cooperante
provide dispensare multorum veridica relatione
cognovimus apostolicis privilegiis roboremus, piae
devotionis facientes assensum. Hortamur vos in Dei
laudibus et orationibus studiosos atque pervigiles,
abstinentiae, castimoniae, purificationi tenaciter inhaerentes,
hospitalitatis atque humanitatis officiis
deditos, ac devotos obedientiae et humilitatis Christi
existere vos amatores, circa invicem pia charitate
concordes, mandatis spiritualibus et sanctorum
Patrum regulis serviendo, apostolicae fidei rectitudinem
illibate servare, bonis studiis oporam dare,
humanitatem peregrinis et egentibus impendere,
ecclesiarum Dei praesulibus et sacerdotibus venerationem
debitam exhibere; Deo vacare, saeculares
curas et quaestus effugere, temperantiam et paupertatem
diligere, psalmis et hymnis spiritualibus atque
orationibus assiduis cum Deo colloquium inserere;
abstinentiam tanquam purificationem corporis in
cunctis vitae studiis adhibere, in omnibus Dei mandatis
alterutros excitare, sollicitos circa sui salutem
esse, et proficientes in melius aemulari, et in
Dei praesidio confidere, immaculatos vos non solum
a contagione carnali, sed etiam a sermonibus noxiis
et cogitationibus custodire, ut castitas atque sobrietas
corporis simul et spiritus vestri ante Dei oculos
luceat; quatenus et interior homo gratia virtutis
illustretur, et exterior bonae conversationis laudem
atque opinionis obtineat. Quia igitur talibus debetur
pontificalis indulgentiae beneficium; praesentibus
apostolicis privilegiis praedicta venerabilia monasteria
decernimus munienda: quatenus sub jurisdictione
atque tuitione ejusdem, cui et nos deservimus, auctoris
nostri beati Petri apostoli, e ejus, quam dispensamus,
Ecclesiae et nunc sint et in perpetuum
permaneant, sicut tua religio petiit, nulliusque
alterius jurisdictioni sint subjecta: nec quisquam
episcoporum aut sacerdotum, aut cujuslibet ecclesiastici
ordinis clericus quoque tempore sibi in ea
qualemcunque jurisdictionem defendere, aut susceptionem
vel quaelibet munuscula a religiosa congregatione
tua, charissime, tacitus considero qualiter
antiquus coluber, ad omnia semper coelestis
gratiae munera invidiae venenis inficiendum oberrans,
haec quoque nobis divinitus donata violandum
arrepserit. Me enim jam diu opportunum tempus
ad id quaerere praesentiens, ut ea quae in eadem arte
mira et ab humana subtilitate usque modo indeprehensa
Deus tibi revelavit, jucundissima collatione
perdiscerem, et omnia litteris commendari,
sicque communi studiosorum usui transfundi darem
consilium, contra ipsius propositi intentionem huc
post te modo venientem calliditate sua praeoccupavit
sub pretextu religionis innocentiae tuae volens
suggerere, quatenus Dominicam pecuniam humo
malles infodere, quam humanis profectibus multiplicandam
tradere. Quin age, et errorum ejus sinuamine
virilis constantiae orbita transito, saepe
propositum dialogi cursum aggrediamur: quem ego,
si jusseris ita, ut hodie Deo inter nos medio consummatus
fuerit, divina item annuente gratia scriptis
exponam: sicque et diuturnae desiderii mei satisfaciam
exspectationi, et theoreticae, quam totus intendis,
securitati reddam expeditum. Quia enim illas
vere mirandas adinventiones tuas probabilibus jam
deformasti instrumentis, si easdem litteris quoque
exprimi feceris, maximam studiosorum gratiam et
beneplacitam pro sancta quiete veniam ipsorum
dignam mereberis. »
Memini, inquam, te, charissime frater, hoc mihi
salubre antea dedisse consilium. Sed quia praesens
aetas inter innumeras vitiorum furias maximam patitur
invidiam, timui, fateor, ne si tantae res, utpote
ab antiquis philosophis pro difficultate sui aut intactae
aut tactae et in dubio relictae, aut tactae et
tractatae, sed minus cauta probatione finitae, sub
persona vilitatis meae proferantur, quibusdam fastidio
sint, non studio, et magis depravatae quam verae