PL 150, col. 1639

De gestis pontificum Anglorum (Willelmus Malmesburiensis), J. P. Migne · Praefatio in sua astronomica (Wilhelmus Hirsaugiensis), J. P. Migne

et promptior, vel fide rectior et probabilior, vel vita
sanctior et perfectior fuit: [qui] faceret omnia quae
sancta diceret, quae catholica; nec ullius terrenae
potestatis metu premeretur. Denique imperatorem
Constantinopolitanum contra fidem Catholicam garrientem
palam sententia lata condemnavit; eodemque
discrimine proceres consentaneos, si non resipiscerent,
involvit. Quantas ille propter hoc epistolas
scripserit, quantos labores pertulerit, aliae volentem
scire litterae [docebunt]. Ego ad Aldelmum recurro;
qui pontificis injuriae compassus ad animam, causam
fluctuantem quantis potuit facundiae viribus apud
populum egit. Turpe esse et miserabile, ut ipsi pontificem
suum suspicione criminum incessant. Quid
momenti apud Britannos vel aliam gentem, si qua

ultra Oceanum jacet, habiturus sit pontifex Romanus;
qui a suis impetatur civibus? Postremo verum
non videri; ut talis peccati se impediret volutabro,
qui toti se meminisset praelatum mundo. Haec cum in
auras effunderet; nec enim popularis tumultus semel
excitatus leviter leniri posset, ille pro sanctitatis
conscientia paulo commotior: « Afferte, inquit, infantem;
ut ore suo pontificalem depellat injuriam.
Proinde a fatuis suspicionibus discedant, in gratiam
antistitis redeant; se, quantum sua interesset, paci
non defuturum. » Dictum excepere nonnulli cachinnis;
quod insolita promittere, indebita praesumere
advena videretur. Verumtamen infantem allatum,
vix dum novem a matre dierum, baptismi lavacro

prius innovavit. Sciscitatus est deinde publice utrum
vulgi opinio conveniret veritati de patre? Tum ut
videres Dei gratiam praesentem; pusiolus in vocem
absolutissimam conatus, nodum dubietatis abrupit;
sanctum et immaculatum Sergium esse, nunquam
illum mulieri communicasse. Plaudit plebs miraculo.
Innocens antistes ovat triumpho. Aldelmi meritum
extollit Roma: repercussusque et ingeminatus laetantium
clamor ipsa quatit sidera. Qui tamen rogatus,
ut quia falsum patrem infamia exuerat, verum
cognitioni populi addiceret; facere refugit: praefatus
suum esse, ut insontes si posset damno eximeret,
non ut sontes morte opprimeret.
Talibus virtutum indiciis eximie delectatus pontifex,
non difficilem se impetratu exhibuit; ut monasteriis,
[pro] quibus rogabatur, elaboratae, auctoritatis

privilegium indulgeret: quod hic ex integro
apponam, ut omnem ambiguitatis evadet scrupulum,
quantis sint maledictionibus obnoxii, quantarum
poenarum sint futuri servi, qui nunc id impune se
opinantur temerare et transgredi.
« Sergius, servus servorum Dei Aldhelmo abbati
ejusque successoribus, et per vos venerabili vestro
monasterio. Ea quae religiosae conversationis intuitu
monachis servis Dei pro libera vivendi facultate
conferuntur, non pro illecebrarum licentia, sed pro
sedulitate bene conversandi, et divinis servitiis se
ipsos procul dubio mancipandi, a praesulibus atque
cultoribus Deo decretae Christianae religionis indulgentur;
ut nexu humanae conditionis exuti, dum ab

Divini operis quadam die completa synaxi, optatae
quietis gratia secretiorem locum petii, ubi meipsum
mihi ante oculos mentis ponere, et miserabilis vitae
superfluitatem quasi judiciaria districtione examinare
liceret. Discussa ergo mox qualitate, multa in
me reprehensibilia, multa moerore et luctu dignissima,
multa sane prava et aspera, viaeque Domini
minus composita deprehendi, inter quae speciale doloris
augmentum [ f. argumentum], caeterisque passionum
oneribus quodammodo gravius illud occurrit
animo, quod nescio qua violenti divini nutus potentia
coactus, ad totius quidem quadruvii, maxime
autem ad astronomiae studium me penitus contulerim:
et quod interim, dum in eadem disciplina
mihi soli laborare proposueram, inopinata quorumdam,

etiam peritissimorum, inquietarer frequentia:
quodque, dum his singulis a me ut ad ipsam artem
introducantur, exigentibus, obedire studuerim, non
solum a supernae contemplationis celsitudine, sed et
a debito quotidiano servitutis Dei gradu me viderim
dejectum.
Itaque cum haec mecum anxia pervolverem sollicitudine,
charissimus et valde unicus mihi O [ alia
manus notat: Otochus] superveniens, meque solitae
dilectionis intuens alacritate, continuo tristitiae
causam inquirit. Cui ego rem fateri metuens, eo
quod ipse primus secreti mei delator ad publicam
praedictae artis occupationem potenti flamma, utpote
intima sibi devinctum charitate maxime incenderit,

ambage quadam dissimulare, et ab eo abscondere
tentavi. Sed quia rei veritatem subita et extra
abundantiam cordis ficta similitudine coram sapiente
[abscondere] difficile est, ille mox sentiens,
et fraudis arguens, amica coepit importunitate,
quid haberem, quaerere, et ne multis morer, consueta
tandem charitatis violentia verum extorsit.
Qui cognita re statim subridens ait: « In hac fluctuatione

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.