PL 150, col. 996

De concordia regularum (Benedictus Anianensis), J. P. Migne · Constitutiones Hirsaugienses (Wilhelmus Hirsaugiensis), J. P. Migne

prima die confessus fuerit, viginti quatuor psalmos.
§ XIX.-- Item ejusdem.
Qui autem rixam commiserit, septem dies poeniteat.
Qui vero suum praepositum despexerit, aut
Regulam blasphemaverit, foras repellendus est;
nisi ipse dicat, Poenitet me quod dixi. Si autem non
se humiliaverit quadraginta diebus poeniteat, quia
superbiae morbo detinetur.
§ XX.-- Item ejusdem.
Si cum illo qui cellae suae cohabitator non est,
confabulari quantulumcunque praesumpserit, superpositio.
§ XXI.--EX REGULA CUJUSDAM.
Si quis seniori detraxerit, non seniori detrahit,
sed Deo, cui opus facit. Si vero hoc frequenter

facit, abscindatur a fraternitate ac sollicitudine
fraterni corporis. Si vero poeniteat, remittenda sunt
peccata sua, Detrahentem, inquit Propheta, secreto

signo licentiam abeundi quaerit. Qua accepta inclinat
in faciem et versum dicit, si est prandium, Confiteantur.
Inclinis Gloria Patri. Erectus: Agimus tibi
gratias. Si coena, Memoriam fecit, et Benedictus
Dominus, etc. Amen. Facto autem ante et retro incedit
pedetentim cantando psalmum quinquagesimum
usque ad ostium refectorii. Ibi se inclinans contra
mensam principalem dicit omnia quae in ecclesia
dicuntur a sacerdote vel a conventu, id est: Dispersit.
Benedicam Dominum. In Domino. Magnificate
Dominum. Sit nomen Domini. Retribuere. Benedicamus
Domino. Amen. Novissime facto retro et ante,
si quid fecit tale inter Versum, de gradu recedendo
veniam petit et sic exit. Quod si non amplius quam
semel eo die fratres comedunt, tunc non alios versus

dicit, quam illos ad coenam pertinentes, et Agimus
gratias. Verum ad unam vicem nunquam facit
utrumque; ut et tardius quam alii veniat, et citius
surgat.
CAPUT LXV. De refectione servitorum.
* Finita refectione generali mox conveniunt servitores,
caeterique comessuri. Quibus etiam, quamvis
sint pauci, eodem ordine ac reverentia servitur
qua et conventui. Ex consuetudine plures non sunt,
quam ad scillam sedens mensaeque lector, adjunctis
ministris, nisi forte contingat, ut major vel claustralis
prior, vel ejus adjutor, aut etiam aliquis de
via veniens cum illis reficiat. Interdum etiam evenit
ut quis obedientiarius aliquo gravi labore praepeditus

permissu prioris ad priorem mensam desit: is ergo
non prohibetur cum servitoribus reficere. Itemque
quamvis nulli sine magna necessitate concedatur,
tamen accepta licentia ante finitam eorumdem refectionem
inde discedere potest. In praecipuis vero
festivitatibus ostiario caeterisque majora officia
administrantibus, si necesse est, post evangelium
majoris missae, cum licentia prioris licet prandere
tali scilicet ordine, ut postea nec cum prioribus nec
cum servitoribus idem prandium eis repetere liceat.
Ministris autem de refectorio exeuntibus, fratres hi
tantum, per quos illi transeunt, vel si in capitulo
sedeant, omnes inclinando assurgunt. Et est consuetudo
ut unus eorum, si nox est, ante alios usque

ad ecclesiam ardentem candelam ferat.
CAPUT LXVI. De habitudine sua, et post prandium et post coenam.
[(UD.)] Post refectionem ad hanc horam majori studio
quam ad aliam silentium est sibi indictum, et secundum
quod tempori vel ordini est consentaneum,
ut in claustro sedeat legendo vel cantando, aut si
pergit dormitum et legere voluerit, jacendo legit, et
ita compositus, ac si statim cupiat obdormire. * Ea
hora qua vadit dormitum non secum defert librum,
sed prius, non tamen in aperto debet eum ponere
ad lectum, sicut et post non in aperto referre ad
armarium. Si conversus psalterium suum ad lectum
suum habet, postea surgens, si vult, non reportat.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.