PL 150, col. 995

De concordia regularum (Benedictus Anianensis), J. P. Migne · Constitutiones Hirsaugienses (Wilhelmus Hirsaugiensis), J. P. Migne

[(Psal. CXLV)]
.
Et alibi: Quo seminaverit homo, haec
et metet [(Gal. VI)]
.
§ XVI.--EX PRAECEPTIS ET INSTITUTIS SANCTI PACHOMII.
Qui injuste judicaverit, injuste ab aliis condemnabitur.
Si unus e fratribus, aut duo, vel
tres scandalizati ab aliquo recesserint de domo et
postea venerint, ventilabitur inter eos et scandalizantem
judicium; et si reus inventus fuerit, monasterii
regulis emendabitur.
§ XVII.--EX REGULA SANCTI COLUMBANI.
Si quis detraxerit abbatem suum, septem dies
unum paximatium: si fratrem suum, XXIV psalmos:
si saecularem, XII psalmos.
§ XVIII.-- Item ejusdem.

Si quis iracundiam, vel tristitiam, vel invidiam
tenet contra fratrem suum ut tempus tenuerit;
ita erit poenitentia ejus in pane et aqua. Si vero

in refectorio agens interim obambulat, et si
quid in manibus portat, hoc super mensam ponere
procurat. In accedendo itaque cuiquam obvianti
humiliter, sicut et ille, se inclinat, nisi tale quid
in manibus ferat, quod illum ad hanc inclinationem
impediat. Et si forte aliquem sonitum vel aliud
venia dignum in ipso accessu fecerit, ante versum
veniam petit, sicut et post versum. Si quid tale de
gradu discedens commiserit, veniensque ad gradum
cum duobus primis digitis combinatis semel ad os
directis petit ab eo, UD. qui ad scillam sedet licentiam
comedendi. Quo annuente, quasi cum aliis
fecisset et dixisset, eadem per se facit et dicit: id
est, primo ante et retro, et versus, si est prandium, Oculi omnium:
si coena; Edent pauperes, etc. Inclinis
Gloria Patri,
et oratio Dominica *: dicit erectus
manu et ore ita benedicens: Oremus: Benedic
Domine, etc., et inclinans redit ut sedeat. Et si est
locus ejus juxta finem tabulae infra unum fratrem,
ille surgens ei locum accedendi dat, sicut et postea,
si surrexerit opportunitatem discedendi. Sedens
vero, si ante se, cujuscunque generis sit, cibum
fratribus jam appositum non invenerit, et hoc servitores
ignorant, alteruter collateralis ejus alicui
eorum innuit, ut offerat, aut si hoc non potest, ipse
surgens ei apportat.
Caeterum si duo vel plures tardius ad mensam
occurrentes pro accipienda comedendi licentia simul
intraverint, quotquot in simul possunt, caeteris
ordinabiliter sequentibus, praecedit, et qui inter eos

praeeminet in sacro ordine, ipse etiam praecedentium
medius, sive sit literatus, sive non, sive ipsius
ordinis celebret officium, sive non; ipse, inquam,
praefertur in danda benedictione. At si omnes ejusdem
sunt ordinis, tunc qui prior est, nisi ille sit
conversus, caeteri literati. Facta benedictione posteriores
paulisper cedentes exspectant, ut qui accedendo
praecesseraut, discedendo etiam praecedant.
Si quis praecedentium aliquid veniae dignum in
accedendo fecerit, interim reliquis exspectantibus
veniam ante versum petit: si vero sequuntur,
differt usque post versum. Praecavendum est autem,
ne postquam scilla ad generale pulsatur, nullus
comedendi licentiam accipiat, nec discedendi, postquam

micas ablatas esse noverit. Si enim opus
habuerit aliquando, ut priusquam caeteri, surgat a
mensa (quod tamen, nisi obedientiarius sit, cavere
ne faciat debet) vel tale opus sibi sit injunctum,
quod tamen citius sit perficiendum; panem et justitiam
ita ordinabiliter ponit, sicut poni deberent, si
cum caeteris surgeret. Rursus si quid dignum venia
surgens vel accedens facit, prius veniam petit quam
abeundi licentiam quaerat. Sed hanc veniam usque
post versum differt, si inter plures, eos tamen propter
arctum loci sequens accesserit. Nam si cum
ipsis, et ipsi si viderint vel sciverint, deliquit, ut
prius veniam petat, exspectant.
[(UD. var. )] De qua surgens venit ad gradum et manum
expansam tractim a pectore trahens, cum hujusmodi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.