PL 150, col. 456

Decreta pro ordine S. Benedicti (Lanfrancus Cantuariensis), J. P. Migne

duas cruces; item duo cum duobus candelabris
accensis desuper cereis, alii duo ferentes duo thuribula
igne et thure referta. Quod thus in thuribulo
debet ponere, vel abbas si in choro est, conversis
thuribulis, et arculam cum thure deferentibus;
vel ipse cantor, si abbas, deest. Ipse enim distribuit
quae portanda sunt, et processionem ordinat. Hos
sequantur duo subdiaconi portantes duos textus
Evangeliorum. Post quos laici monachi, deinde infantes
cum magistris. Post quos caeteri fratres praecedentes
abbatem qui ultimus procedit, duo et duo,
sicut sunt priores.
Haec sunt quae ad hanc processionem cantanda
sunt, vel omnia, vel quantum permiserit spatium
loci quo ituri sunt: Ante sex dies; Cum appropinquaret,

Prima autem azymorum, Dominus Jesus,
Cogitaverunt, Cum audisset populus, omnes collaudant.
Cum autem perventum fuerit ad ipsum locum,
fiat statio a toto conventu. Cantore autem incipiente
antiphonam Occurrunt turbae, exeant duo sacerdotes
albis induti, qui portent feretrum, quod parum
ante diem ab eisdem sacerdotibus illuc debet esse
delatum, in quo et corpus Christi esse debet
reconditum. Ad quod feretrum praecedant statim
qui vexilla portant et cruces et caetera quae superius
dicta sunt. Et stantibus iis qui feretrum portant,
stabunt et ipsi a dextera et a sinistra ipsius feretri,
ordinate sicut venerunt. Pueri vero accedentes
stabunt, versis vultibus ad ipsos reliquos, cum

magistris suis et quibusdam cantoribus qui auxilio
eis esse possunt. Majores vero versi erunt
ad invicem, eo modo quo in choro stare solent. Sic
autem ordinetur haec statio, ut modicum intervallum
sit inter pueros et majorem conventum. Finita antiphona occurrunt turbae,
incipiant pueri et qui cum
eis sunt antiphonam Hosanna filio David flectentes
genua et in principio, et in fine antiphonae, quia in
utroque Hosanna dicitur. Quam antiphonam chorus
repetat, et similiter genua flectat. Deinde a pueris
cantetur antiphona cum angelis, in fine tantum
antiphonae genua flectentibus. Quae antiphona a conventu
repetatur et similiter venia accipiatur.
Taliter his peractis, abbate vel cantore incipiente
antiphonam Ave, rex noster, transeant portitores

feretri per medium stationis, praecedentibus his qui
vexilla portant, et caeteris superius dictis portioribus,
servato ab omnibus ordine in redeundo quem
habuerunt in eundo. Quibus transeuntibus flectent
genua, non simul omnes, sed singuli hinc et inde,
sicut feretrum transibit ante eos. Percantata hac
antiphona, cantent et alia, si spatium loci plura
poposcerit. Cum venerint ad portas civitatis stationem
faciant, separatis ab invicem, prout locus
patietur, utrisque lateribus, feretrum vero ante
introitum portarum sic ponatur super mensam pallio
coopertam ut praedicti portitores, ex utroque latere
stantes, habeant ad feretrum in medio eorum
positum versas facies suas. Locus vero super introitum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.